Ægyptij † quoque, ad quos omnes profani Scriptores initium idololatrię referunt (unde Celm. Alexan. in epiſt. exhortator. contra Gentes, pag. 22. Ægyptum impietatis, & ſuperſtitionis magiſtram appellat) non ſolùm cœli Aſtra, Solem, Lunam, & Stellas, reliquaq́ue elementa, ut Deos adorarunt, & obſcœnos, & iniurioſos homines, perditoſq́; latrones, ut Iovem, Saturnum, Martem, Mercurium, Venerem, Iſidem, & Oſirim, & aliorum ſceleratorum turbam; ſed etiam Nilum fluvium, & crocodyllos in eo naſcentes, & vix aliquod animal utile, aut nocivũ reliquerunt, quod eâdem veneratione non proſequerentur, ut canes, boves, oves, hircos, catos, ibices, vulpanſares, fenices, anguillas, & ſimilia; & multa item herbarum, & leguminum genera, ut poſt Herodot. Diodor. Sicul. Plin. Solin. Strabon. & alios, tradit D. Augdict. lib. 2. cap. 22. Clem. Alexand & eius additionator Hervetus in epiſtol. contra Gent. Euſeb. de præparat. Evang. cognit. lib. 13. D. Epiphan. in Anchorat. & noviſsime Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. cap. 2. verſ. 27. pag. 37. Vnde Anaxandrides Rhodius Poëta eos lepidiſsimè irridet, & etiam † Iuvenal. ſatyr. 15. dum inquit: