Ad [sect. 101] Hebraeos item, & Chaldaeos hoc crimen foedissime prorepsisse, & varia idola sub varijs formis, & nominibus coluisse, veluti Miplezet, Tamuz, Beel, & Baal (quod erat quasi commune omnium idolorum nomen, & Iovem significabat) Dagon, Astaroth, Meleketh, Moloch, & alijs similibus, passim Scriptura sacra testatur, ut constat ex 1. Reg. 15. Ezech. 8. Ierem. 7. & 50. Amos 5. Iudic. 2. & 16. Samuel. 5. Deuter. 7. & tradit Funger. ubi supra, verb. Idolum, & plenissimum Catalogum congerens Polyanthaea, verb. Idololatria, pag. 610. & P. Pineda d. lib. 7. de reb. Salom. cap. 3. Ita [sect. 102] ut quidam, Abrahamum, qui postea fuit dictus, Pater credentium, aliquando idololatriae inservisse, doceant, ut constat ex traditis a Clem. Alexand. lib. 1. recognit. Suida, verb. Abraham, Philon. in lib. de Abraham, Genebrar. in Chronograph. anno mundi 2049. Cedren. in compend. histo. Andr. Masio in comment. sup. Iosue cap. 24. Gasp. Sanctio in Isai. cap. 43. n. 51. pag. 460. & Didaco Matute de prosap. Christi, 3. aetate, cap. 1. ยง. 3. licet contrarium verius, & certius esse videatur ex ijs, quae observat Mag. Fr. Raph. de la Torre de vitijs opposit. Relig. tom. 2. q. 94. art. 4. pag. 115.