Cum alijs, quae tradit Edmun. Meril. lib. 1. obs. cap. 2. Seraphinus de virt. iuramen. privil. 71. num. 4. Fran. Connan. lib. 1. commen. iur. civi. cap. 1. Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 21. num. 144. Antonius Faber. in Iurisprud. Papin. pag. 4. & Hieronym. Zevallos in praefat. comm. opin. ex num. 113. novissime Alphonsus Carranca de partu human. cap. 9. num. 79. Plurimi alij, gravissimique Doctores reperiuntur, qui non minus validis argumentis, & considerationibus moti, contrariam sententiam veriorem, & tutiorem esse contendunt; expresse docentes, [sect. 2] infidelibus, qui Principibus Christianis subiecti non sunt, etiam cum auctoritate Pontificis, bellum moveri non posse, quantumvis sub tyrannorum imperio detineantur, idolis inserviant, & pessima, ac nefanda crimina contra legem, & rationem naturalem admittant: & etiam si prius admoniti, ut ab his sceleribus abstinerent, id facere recusaverint.