Et ad illud, [sect. 110] quod de blasphemiae crimine addidimus, quae in idololatria virtualiter inest, & ob quam bellum iuste infidelibus inferri posse, ex communi opinione probavimus, responderi etiam potest cum Doctoribus supra citatis, & praecipue cum Gregorio de Valencia dict. disp. 1. q. 10. punct. 6. vers. Illud autem, blasphemiam, quae in idololatria, inest, materialem esse, & in facto consistere; quia reipsa idololatrae Christvm Devm verum suis superstitionibus negant. Hanc autem non sufficere ad hoc, ut illis bellum legitimum inferatur, alioqui omnes Infideles, Paganos, & Iudaeos debellare liceret; sed illam [sect. 111] tantum, quae vere & proprie blasphemia appellatur, scilicet quae in verbis consistit, & nostrae Religioni, ac Christianae Reipublicae iniuriam, & scandalum irrogat: ut tradit D. Thom. 2. 2. quaest. 13. art. 1. Etenim in idololatria, etsi blasphemiam contineat, & maius peccatum esse videatur, nulla nostrae Religioni, sed soli Deo iniuris sic, cuius vindictam, ut sup. diximus, ipse sibi reservat.