Et ad illud, † quod de blaſphemiæ crimine addidimus, quæ in idololatria virtualiter ineſt, & ob quam bellum iuſtè infidelibus inferri poſſe, ex communi opinione probavimus, reſponderi etiam poteſt cum Doctoribus ſuprà citatis, & pręcipuè cum Gregorio de Valencia dict. diſp. 1. q. 10. punct. 6. verſ. Illud autem, blaſphemiam, quæ in idololatria, ineſt, materialem eſſe, & in facto conſiſtere; quia reipſâ idololatræ Christvm Devm verum ſuis ſuperſtitionibus negant. Hanc autem non ſufficere ad hoc, ut illis bellum legitimum inferatur, alioqui omnes Infideles, Paganos, & Iudæos debellare licêret; ſed illam † tãtùm, quæ verè & proprie blaſphemia appellatur, ſcilicet quæ in verbis conſiſtit, & noſtræ Religioni, ac Chriſtianæ Reipublicæ iniuriam, & ſcandalũ irrogat: ut tradit D. Thom. 2. 2. quæſt. 13. art. 1. Etenim in idololatria, etſi blaſphemiam contineat, & maius peccatum eſſe videatur, nulla noſtræ Religioni, ſed ſoli Deo iniuris ſic, cuius vindictam, ut ſup. diximus, ipſe ſibi reſervat.