AD quintum autem argumentum [sect. 112] de locis & exemplis sacrae Scripturae, D. Augustini, Cypriani, & aliorum Patrum, quibus, solam idololatriam, legitimam bellandi causam praebere, contendimus, responderi potest, [sect. 113] veteris legis exempla, maxime quae ad delictorum punitionem spectant, admirari a nobis potius, quam imitari debere, ut multis argumentis ostendit Gratian. in cap. nos si incompetenter 41. vers. His ita respondetur, 2. q. 7. D. August. in cap. dixit Dominus 12. 14. q. 5. & in cap. si quis 19. 22. q. 2.