Et eodem modo accipiendus est locus ille [sect. 116] alter Deuter. cap. 20. quo civitates procul positas deleri Dominus iusserat. Etenim non ob diversitatem Religionis, sed ob alias causas, & iniurias bellum illis indici, eiusdem capitis initium demonstrat, ubi aperto ore eos hostes appellat: Si exieris ad bellum contra hostes tuos. Etsi ratione idololatriae, & aliorum criminum contra naturam, puniendi essent, non exciperet Dominus foeminas, quae & ipsae eisdem peccatis tenerentur, neque cum illis pacem, & soedus inire permitteret, quod cum alijs septem nationibus terrae Promissionis stricte vetuerat in cap. 7. 9. & 12. eiusdem Deut. ut bene advertunt Abulens. & Lyran. ibidem, idem Abulens. 2. Paralipom. cap. 8. Magist. Histor. cap. 11. sup. Deuter. Episcop. Chiapens. in Apolog. contra Sepulved. & Mag. Banez ubi supr. Vt omittam Glossam Interlinealem, quae, Gentes procul positas, interpretatur, idest, Religione diversas (cuius verbis Sepulveda nimis exultat) in sensu allegorico & morali accipiendam esse, & de haereticis, & spiritui adversantibus hominibus, non de idololatris, aut infidelibus textum illum exponere: [sect. 117] quos etiam in pace, & Scripturae testimonijs, & in ore gladij, quod est Verbum Dei, expugnandos esse testatur. Similemque expositionem admittunt [sect. 118] loca Divi Augustini, & Divi Cypriani in argumento relata: nam ut advertit Gregor. de Valencia dict. disp. 7. col. 413. vers. Ad tertium, loquuntur de idololatris a fide apostatis, ut ex eorum verbis apparet, vel secundum Banez ubi supra, quando bellum idololatris, & facinorosis infligitur ab his, quibus ipsi subiecti sunt, quod omni iure licere, iam diximus, ut [sect. 119] ostendunt exempla Ezechiae, & Nabuchodonosor, ab eisdem Sanctis considerata, & Mathathiae, qui interfecit Iudaeum, qui ad aram sacrificaturus accesserat, 1. Machab. 2.