Pro qua sententia haec potissima argumenta considerari posse videntur. Primum, [sect. 4] quod cum ea bella dumtaxat iusta & legitima esse definiantur, quae defensiva, vindicativa, aut punitiva sunt, hoc est, quae iniurias, & damna, quae nobis inferuntur, propulsant, vel illatas vindicant & resarciunt, aut subditorum proterviam, delicta, & excessus compescunt, & puniunt, iuxta ea, quae tradunt Doctores in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Doct. Melchior de Valencia, tract. 2. cap. 5. num. 15. & sequentib. & Nos late exornavimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 52. Non videtur ullo modo [sect. 5] bellum, quod infidelibus infertur, licitum esse posse, cum ipsi nihil in nostrum damnum, & offensionem meditarentur, neque aliquid usurpassent, quod ab eis repetere, & recuperare possemus. Necnon etiam cum tertium illud genus belli punitivi dificiat, quod proprie [sect. 6] ad executionem imperij, & iurisdictionis spectat, ut praeter alios observant Covarru. & Soto ubi sup. & Molina d. disput. 106. verf. Sit prima conclusio, atque ita inter subditos duntaxat exerceri debet, & ad extraneos, quantumvis impios & infideles, extendi non potest, [sect. 7] adversus quos nullus Princeps, quamvis sit Imperator, imo nec etiam Summus Pontifex, iurisdictionem temporalem habent, neque item spiritualem, nisi quatenus ea necessaira est ad Christianae Reipublicae quietem, & utilitatem, prout idem Covarru. vbi supra resolvit, & Acosta d. lib. 2. cap. 4. & Molina d. tract. 2. disput. 110. de quo Nos in capitibus sequent. plenius agemus. Et [sect. 8] sicut unus civis potestatem puniendi alium civem quantumvis vitiosum non habet: ita [sect. 9] similiter una Respublica nullum ius in alia, sibi non subditam ob id acquirere potest, quod in illa gravissima quaevis scelera perpetrentur.