Pro qua ſententia hæc potiſsima argumenta conſiderari poſſe videntur. Primum, † quòd cùm ea bella dumtaxat iuſta & legitima eſſe definiãtur, quæ defenſiva, vindicativa, aut punitiva ſunt, hoc eſt, quæ iniurias, & damna, quæ nobis inferuntur, propulſant, vel illatas vindicant & reſarciunt, aut ſubditorum proterviam, delicta, & exceſſus compeſcunt, & puniunt, iuxta ea, quæ tradunt Doctores in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, Doct. Melchior de Valencia, tract. 2. cap. 5. num. 15. & ſequentib. & Nos latè exornavimus ſup. hoc lib. cap. 6. ex num. 52. Non videtur ullo modo † bellum, quod infidelibus infertur, licitum eſſe poſſe, cùm ipſi nihil in noſtrum damnum, & offenſionem meditarentur, neque aliquid uſurpaſſent, quod ab eis repetere, & recuperare poſſemus. Necnon etiam cùm tertium illud genus belli punitivi dificiat, quod propriè † ad executionem imperij, & iuriſdictionis ſpectat, ut præter alios obſervant Covarru. & Soto ubi ſup. & Molina d. diſput. 106. verf. Sit prima concluſio, atque ita inter ſubditos duntaxat exerceri debet, & ad extraneos, quãtumvis impios & infideles, extendi non poteſt, † adverſus quos nullus Princeps, quamvis ſit Imperator, imò nec etiam Summus Pontifex, iuriſdictionem temporalem habent, neque item ſpiritualem, niſi quatenus ea neceſſaira eſt ad Chriſtianæ Reipublicæ quietem, & utilitatem, prout idem Covarru. vbi ſuprà reſolvit, & Acoſta d. lib. 2. cap. 4. & Molina d. tract. 2. diſput. 110. de quo Nos in capitibus ſequent. pleniùs agemus. Et † ſicut unus civis poteſtatem puniendi alium civem quantumvis vitioſum nõ habet: ita † ſimiliter una Reſpublica nullũ ius in alia, ſibi nõ ſubditã ob id acquirere poteſt, quòd in illa graviſsima quævis ſcelera perpetrẽtur.