Etenim discretis gentibus, & Regnis conditis, ut in d. l. ex hoc iure, iurisdictiones quoque, & imperia distingui coeperunt, [sect. 10] ultra quae nemo alijs ius dicere potuit, l. ult. D. de iurisdict. omn, iudic. cap. novit de iudicijs, cap. si duobus de appellation. cap. causam el 2. qui filij sint legiti. cap. quoniam, distinct. 10. cap. duo, distinct. 96. cap. celebritatem in fine de consecrat. distinct. 3. Et inde [sect. 11] territoria dicta, esse scribit Pompon. I. C. in l. pupillus 239. ยง. territorium, D. de verb. signif. quod magistratus intra fines cuiusque civitatis, sive universitatis, terrendi, idest, submovendi, & puniendi ius habeant. Quod [sect. 12] Siculus Flaccus in lib. de conditionib. agrorum his verbis expressit; Bellis enim gestis victores populi terras omnes, ex quibus victos eiecerunt publice atque universaliter territorium dixere, intra quos fines ius ducendi esset. vbi malim legere: Iuris dicundi ius esset, cum Brissonio & Ioanne Calino de verb. signif. verb. Territorium.