# 14 CAPVT XIV. De auctoribus, & argumentis, quae in superiore articulo pro negativa sententia urgere videntur, & contrariorum solutione. SVMMARIVM Capitis XIV. -  1 Homines ad dissentiendum, & varie opinandum faciles sunt. -  2 Infideles non posse debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam, multi Doctores affirmant. -  3 Auctores plurimi referuntur, qui titulum debellationis Indorum ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam admittere nolunt. -  4 Bellum, ut sit iustum, debut esse defensivum, vindicativum, aut punitivum. -  5 Indi non videntur iuste debellari posse ex causa defensionis, vindicationis, aut punitionis. -  6 Bellum punitivum proprie ad executionem imperij, & iurisdictionis spectat, & inter subditos exercetur. -  7 Princeps nullus, etiam Papa, & Imperator, in alienis Reginis temporalem iurisdictionem exercere potest. Et nume. 18. -  8 Civis unus non habet potestatem puniendi alium, quantumvis vitiosum. -  9 Respublica una non acquirit potestatem in aliam sibi non subditam ratione scelerum, quae in ea committuntur. -  10 Iurisdictionem nemo habet extra suum territorium. -  11 Territorium quid sit, & unde dicatur? -  12 Siculi Flacci locus refertur, & emendatur. -  13 Imperij, & iurisdictionis propriae terminos excedere etiam charitatis, aut pietatis ratione non licet. -  14 Bonum, & rectum excedere nullatenus licet, etiam propter salutem alterius. -  15 Mendacium quantumvis leve dicere non licet pro totius mundi conservatione. -  16 Pontifex Roman. ex sententia D. Bernardi se in temporalibus Principum saecularium negotijs immiscere non debet. -  17 D. Pauli ad Romanos 14. locus expenditur. -  19 Deus peccata, & iniurias contra se factas facile, si vult, vindicare potest, prout saepissime fecit. -  20 Vindictam peccatorum, quae contra Maiestatem divinam committuntur, sibi relinquendam Dominus tradit. -  21 D. Pauli locus 1. Corinth. 5. Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? de infidelibus exponitur a D. Hieronym. Anselm. Athanas. Thom. & alijs. Et num. 23. & 27. -  22 Infidelium extra Ecclesiam positorum peccata, Divino iudicio punienda relinquuntur. -  24 Vicario Christi directe non fuit concessa potestas super non baptizatis. -  25 D. Theodoret. qualiter exponat locum D. Pauli Coloss. 4. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt. -  26 Trident. Synodus sess. 14. declarat Ecclesiam non iudicare de non baptizatis. -  28 D. August. elegantissima verba in sermone 6. de verb. Dom. referuntur, & perpenduntur. -  29 Ritus infidelium non esse ab Ecclesia tolerandos, ex doctrina D. Thom. qualiter accipiendum sit? -  30 Infidelium etiam nobis subditorum ritus tolerandi sunt, si Christianae religioni non adversentur. -  31 Indi si puniri possunt pro peccatis contra naturam commissis, pro omnibus puniri posse videntur. -  32 Peccata omnia, legi, sive rationi naturali repugnant, & sic contra naturam esse videntur. -  33 Pontifex non solum infideles, verum neque fideles debellare potest propter peccata legi naturali contraria. -  34 Ignorantia aliqua invencibilis iuris naturalis dari potest. -  35 Fidei praedicatio continet etiam praedicationem poenitentiae. -  36 Praedicationis Christi Domini, & D. Ioannis Baptistae propositum, quod fuerit? -  37 Infidelibus fidem praedicare, & peccata eorum velle punire, contraria videntur. -  38 Christus non venit iudicare, sed salvare mundum. -  39 Indorum vitia, religionis & doctrinae insinuatione, magis quam armorum terrore tollenda fuerunt. -  40 Homo secundum Plutarch. non ita efferum animal est, ut disciplina, & alijs modis cicurari non possit. -  41 Religio Christiana, quam potens sit, ad hominum barbariem, feritatem, & vitia tollenda? -  42 Clem. Alexandr. elegans locus expenditur: & alter num. 45. -  43 Lactantij Firmiani elegantissima verba de effectibus verae Religionis. -  44 Iustus Lipsius optime tradit, nulla re magis mores componi, quam Religione. -  46 Indorum Reges legitime suo more creati, ob solum tyrannidis vitium suis imperijs ab Hispanis privari potuisse non videntur. Et num. 48. -  47 Princeps fidelis respectu infidelis sibi non subditi, perinde se habet ac privatus cum altero privato. -  49 Tyrannum iusto titulo regnantem nemo privata auctoritate occidere, vel spoliare potest. -  50 Auctores plurimi referuntur, qui disputant, an & quando liceat tyrannum privata auctoritate interficere? -  51 Pat. Iacobi Gordoni verba de occisione Regis Galliae Henrici III. -  52 Indi, & alij infideles non videntur iuste debellari posse ob esum carnium humanarum, & alia peccata contra naturam. -  53 Indis quae imputantur scelera, aliae plures nationes commiserunt, quae tamen ob ea debellatae non leguntur. -  54 Sodomiae vitium Iudaeis, & Romanis olim frequentissimum fuit. -  55 Adrianus Imperator Antinoo, Ganymedi suo, divinos honores indulsit. -  56 Ierosolymis iuxta templum effoeminatorum aediculae structae fuerunt. -  57 Amorrhaei, & caeteri Palaestini gravissima peccata committebant: ob quae tamen citra praeceptum Domini debellari non possent. -  58 Afrorum vitia, vitijs Indorum longe maiora, verbis Salviani connumerantur. -  59 Carpocratianorum, sive Gnosticorum haereticorum nefanda flagitia. -  60 Lestrigones antropophagi erant, & ideo striges eo nomine dictae. -  61 Carnium humanarum convivia plures gentes exercuerunt. -  62 Britanni, & Poloni carnes humanas edere solebant. -  63 Brasilienses, AEthiopes, & aliae gentes Orientales hodie edunt carnes humanas. -  64 Carnes humanas palato gratissimas dicebant Brasilij, & querebantur, quod baptizatorum non tanti saporis essent. -  65 Romani maximas turpitudines in suis Deis & eorum festis admittebant. -  66 Lupercalibus in festis qualiter foeminae verberarentur? -  67 Assyriorum, & Lydorum obscoenus mos in virginibus maritandis. -  68 Turcae, & aliae nationes quam feros & foedos mores hodie habeant, & olim habuerint? -  69 Auctores multi citantur, qui agunt de varijs valde feris ac foedis variarum gentium moribus & ritibus. -  70 Indi etiam ob defensionem innocentum, quos in sacrificijs immolabant, debellari posse non videntur, & quare? -  71 Ecclesia quatenus tolerare soleat ritus infidelium? -  72 Consuetudo etiam improba excusat a poena temporali. -  73 Barbaros quosdam, qui ex consuetudine homines immolabant, impunitos reliquerunt Romani, ex Plutarcho. -  74 Sacrificia humanarum victimarum non videntur naturali iure prohibita, cum eis olim omnes fere mundi nationes usae reperiantur. -  75 Idolum Moloch, & Baal quale? & alia plurima, quae Hebraei coluerunt, eis humano sanguine litantes. -  76 Carthaginenses, & generaliter reliqui Africani qualiter filios suos Saturno immolarent. -  77 Romani etiam olim hominum immolationes exercuerunt. -  78 Suetonij locus in Octavio perpenditur. -  79 Virgilij carmina exponuntur. -  80 Captivi in sepulchris virorum fortium a Romanis necari solebant. -  81 Gladiatores Romae unde originem habuerint, & cur bustuarij dicti? -  82 Gladiatorum spectacula crudelissima erant, & Traianus uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuit. -  83 Lex unica, C. de gladiator. lib. 11. qua gladiatorum spectacula prohibita sunt, declaratur, & illustratur. -  84 Marius filias suas Dijs Averruncanis immolavit. -  85 Achaz Hebraeorum Rex filium immolavit idolo inimicorum suorum. -  86 Hostia, & victima quid significent, & de horum nominum etymologia. -  87 Romani frequenter se ipsos occidebant, vel occidendos vendebant. -  88 Tauri, Thessali, Cretenses, & alij humanis victimis utebantur. -  89 Galli, Franci, Germani, Britanni, & alij populi Septentrionales homines immolabant, & quomodo? num. 92. -  90 Lucani locus exponitur. -  91 Theutates erat Gallis Mercurius, & Mars Haesus. -  93 Hispanos antiquos humanis victimis in sacrificijs uti solitos, plures scribunt. -  94 Concilium Illiberitanum exponitur. -  95 Religionis vanae pretextu multoties gravia peccata fiunt. -  96 Infideles nobis non subiecti idololatriae causa non videntur posse puniri, aut debellari. -  97 Romani antiqui maxime idololatrae fuerunt, & plusquam triginta deorum, sive potius daemoniorum, millia coluerunt. -  98 AEgyptij fuerunt idololatriae magistri: & de multis ridendis, & contemnendis rebus, quas adorabant. -  99 Iuvenalis locus expenditur de vana idololatria AEgyptiorum. -  100 Dij, sive idola diversarum nationum qualia? -  101 Hebraei quam varia idola coluerint. -  102 Abrahamum aliquando idololatram fuisse, aliqui tradunt, qui ab alijs reprobantur, remissive. -  103 Contumelia, & Impudentia pro Deabus ab Atheniensibus colebantur. -  104 Morti, Senectuti, & Paupertati Lacedaemonij sacrificabant. -  105 Romani adversae Fortunae, Pallori, febri, & Rubigini peculiaria templa, & sacrificia erexerunt. -  106 Arbores, & serpentes cur olim pro Dijs ab aliquibus gentibus colerentur? -  107 Indi Zeilani Simiae dentem adorant. -  108 Christianos quosdam accusat D. Paulus, quod simul cum Christo idolo colerent. -  109 Auctores plurimi recensentur, qui de idololatria diversarum nationum latissime agunt. -  110 Blasphemia, quae in idololatria inest, qualis fit, & quod ob eam tantum infideles debellari non possint? -  111 Blasphemia vera, & propria requiritur, ut infideles ob eam puniri possint. -  112 Idololatriae in sacra Scriptura punitae exempla quatenus imitanda sint? -  113 Legis veteris exempla admiranda interdum potius quam sequenda. -  114 Israelitae quibus rationibus potuerunt debellare, & spoliare Amorrhaeos, Chananaeos, & alios? -  115 Amorrhaeorum, & Chananaeorum templa, & idola cur Deus ad Israelitis subverti praeceperit? -  116 Deuteron. locus cap. 20. de civitatibus procul positis explicatur. -  117 Infideles idololatrae qualiter convincendi, sive expugnandi sint, iuxta glossam Interlinealem? -  118 D. August. & Cypriani loca de punitione idololatrarum, qualiter accipienda? -  119 Idololatras qui punientes laudantur, de subditis intelligendi sunt. LVcvlenter satis, ut opinor, ostendimus, quam multis ac magnis auctoribus, & argumentis nitatur titulus iste debellationis Indorum, qui ex peccatis contra naturam, cruentisque sacrificijs, & idololatrijs eorum colligi solet. Verum autem vero [sect. 1] cum nihil ita certum sit inter homines, quod dubitationem aliquam, & opinionum discrimina non recipiat, ut praeclare inquit Iustinian. in authen. de tabellionib. collat. 5. Vlpian. in l. item si unus 19. §. principaliter, D. de arbitris, & in l. 1. & 2. D. de acqui. poss. glos. verb. Diversas, in cap. super litteris, de rescript. Terent. in Phorm. act. 2. scen. 4. ibi: Quot homines, tot sententiae, Horat. saty. 2. ibi: Tres mihi convivae prope dissentire videntur, Quintilianus declamatione 9. in Gladiat. Polybius lib. 4. ibi: Vsque adeo natura hominum non solum corpora, verum etiam animos dissimiles finxit. Ioan. Sambucus in suis Emblemat. pag. 63. ubi hoc etiam ad mortuos, sub lepida quadam anus fabella, extendit, sic inquiens: Quaedam anus in Sacrum portabat crania collem. Ossibus humanis ne minuatur honos: Sed titubans aegris pedibus cum verticem adiret, Concidit, ac varium crania versat iter. Illa videns labi diverse cuncta retrorsum, Quodque adeo discors semita ferret onus: Quid mirum si tot sensus, quot in orbe figurae Sunt, ait, invivis, num ossibus una via est? Cum alijs, quae tradit Edmun. Meril. lib. 1. obs. cap. 2. Seraphinus de virt. iuramen. privil. 71. num. 4. Fran. Connan. lib. 1. commen. iur. civi. cap. 1. Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 21. num. 144. Antonius Faber. in Iurisprud. Papin. pag. 4. & Hieronym. Zevallos in praefat. comm. opin. ex num. 113. novissime Alphonsus Carranca de partu human. cap. 9. num. 79. Plurimi alij, gravissimique Doctores reperiuntur, qui non minus validis argumentis, & considerationibus moti, contrariam sententiam veriorem, & tutiorem esse contendunt; expresse docentes, [sect. 2] infidelibus, qui Principibus Christianis subiecti non sunt, etiam cum auctoritate Pontificis, bellum moveri non posse, quantumvis sub tyrannorum imperio detineantur, idolis inserviant, & pessima, ac nefanda crimina contra legem, & rationem naturalem admittant: & etiam si prius admoniti, ut ab his sceleribus abstinerent, id facere recusaverint. Quam sententiam [sect. 3] in primis probasse videtur Caietan. 2. 2. q. 66. art. 8. & nervose defendit Episcop. de Chiapa in Apolog. contra Sepulved. & in tract. comprobatorio fol. 66. & 67. Victoria in 1. relect. de Indis, num. 40. & sequentib. Soto in 4. distinct. 5. q. 1. art. 10. pag. 266. Covarru. in regul. peccatum, 2. part. §. 10. num. 4. & 5. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 24. & licet sub dubio, in ea magis residere videtur Gregor. Lop, in d. l. 2. tit. 22. part. 2. glossa magna, col. antepen. ad medium, Corduba in quaestionar. 1. part. q. 57. dub. 5. per totum, & sequitur Mag. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 531. vers. Sexta conclusio, & sequent. ubi illam confirmat, & respondet argumentis, quae in contrarium adducuntur; docetque, eam securos fuisse omnes Magistros Theologos in Cathedris suis usque ad nostra tempora. Idem late probat Ioseph. Acosta de procur. Ind. salu. lib. 1. cap. 5. & lib. 2. cap. 3. 4. 5. & 6. Gregor. de Valencia, 3. tomo, disput, 1. q. 10. puncto 7. versicul. Nihilominus contraria, col. 414. Molina de iust. & iure, tract. 2. disput. 106. per totam, Ioan. Azorius lib. 8. instit. moral. cap. 26. versicul. Octavo quaeritur, col. 1276. in fine, Fr. August. Davila in hist. Mexicana lib. 1. cap. 24. & 25. pag. 95. & 96. Pat. Ludovic. Turrianus de fide, articul. 11. disput. 52. dub. 2. colum. 646. & 647. multa tamen commiscens, quae sigillatim tractari, & expendi debuissent Fr. Thomas a Iesu de procur. omn. gent. salute lib. 4. part. 1. dub. 4. pag. 207. Et tandem in eandem opinionem magis inclinare videtur Hieron. Zevallos 4. tom. commun. q. sin. num. 189. cum sequentib. videndus, ex num. 129. & novissime post haec scripta Pat. Suarez in tract. de Charit. disput. 13. sect. 5. num. 1. & sequentibus, & Auctor libri Maris Liberi cap. 2. quem refert. Seraph. Freitas de Imp. Asiatico, cap. 3. num. 4. & idem Freitas magis ex professo de hoc titulo disputans. eod. lib. cap. 12. & Ant. Ricciullus de iur. person. lib. 2. cap. 31. Pro qua sententia haec potissima argumenta considerari posse videntur. Primum, [sect. 4] quod cum ea bella dumtaxat iusta & legitima esse definiantur, quae defensiva, vindicativa, aut punitiva sunt, hoc est, quae iniurias, & damna, quae nobis inferuntur, propulsant, vel illatas vindicant & resarciunt, aut subditorum proterviam, delicta, & excessus compescunt, & puniunt, iuxta ea, quae tradunt Doctores in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Doct. Melchior de Valencia, tract. 2. cap. 5. num. 15. & sequentib. & Nos late exornavimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 52. Non videtur ullo modo [sect. 5] bellum, quod infidelibus infertur, licitum esse posse, cum ipsi nihil in nostrum damnum, & offensionem meditarentur, neque aliquid usurpassent, quod ab eis repetere, & recuperare possemus. Necnon etiam cum tertium illud genus belli punitivi dificiat, quod proprie [sect. 6] ad executionem imperij, & iurisdictionis spectat, ut praeter alios observant Covarru. & Soto ubi sup. & Molina d. disput. 106. verf. Sit prima conclusio, atque ita inter subditos duntaxat exerceri debet, & ad extraneos, quantumvis impios & infideles, extendi non potest, [sect. 7] adversus quos nullus Princeps, quamvis sit Imperator, imo nec etiam Summus Pontifex, iurisdictionem temporalem habent, neque item spiritualem, nisi quatenus ea necessaira est ad Christianae Reipublicae quietem, & utilitatem, prout idem Covarru. vbi supra resolvit, & Acosta d. lib. 2. cap. 4. & Molina d. tract. 2. disput. 110. de quo Nos in capitibus sequent. plenius agemus. Et [sect. 8] sicut unus civis potestatem puniendi alium civem quantumvis vitiosum non habet: ita [sect. 9] similiter una Respublica nullum ius in alia, sibi non subditam ob id acquirere potest, quod in illa gravissima quaevis scelera perpetrentur. Etenim discretis gentibus, & Regnis conditis, ut in d. l. ex hoc iure, iurisdictiones quoque, & imperia distingui coeperunt, [sect. 10] ultra quae nemo alijs ius dicere potuit, l. ult. D. de iurisdict. omn, iudic. cap. novit de iudicijs, cap. si duobus de appellation. cap. causam el 2. qui filij sint legiti. cap. quoniam, distinct. 10. cap. duo, distinct. 96. cap. celebritatem in fine de consecrat. distinct. 3. Et inde [sect. 11] territoria dicta, esse scribit Pompon. I. C. in l. pupillus 239. §. territorium, D. de verb. signif. quod magistratus intra fines cuiusque civitatis, sive universitatis, terrendi, idest, submovendi, & puniendi ius habeant. Quod [sect. 12] Siculus Flaccus in lib. de conditionib. agrorum his verbis expressit; Bellis enim gestis victores populi terras omnes, ex quibus victos eiecerunt publice atque universaliter territorium dixere, intra quos fines ius ducendi esset. vbi malim legere: Iuris dicundi ius esset, cum Brissonio & Ioanne Calino de verb. signif. verb. Territorium. Hanc autem [sect. 13] naturalem, & legitimam imperiorum divisionem turbare, & in alienos & extraneos homines iurisdictionem exercere, etiam sub praetextu Charitatis, seu pietatis, non oportet, cap. cum ad verum, cap. si Imperator 96. distinct. cum notatis a Baldo in l. 1. in princip. colum. 2. D. de constitut. Princip. Decio in dict. cap. novit. 2. notab. & in nostris terminis a Ioseph. Acosta dict. lib. 2. cap. 4. Quia nullatenus est [sect. 14] a bono, & recto ne tantulum quidem discedendum, vel propter salutem alterius, cap. 1. versicul. Septimum genus, cap. mihi autem, cap. ne quis, cap. faciat, & cap. si quis ad te 22. q. 2. & tradunt Theologi omnes in 3. Sentent. distinct. 38. & Tiraquel. de poenis temper. causa 24. in princip. Et conducit, [sect. 15] quod de levi mendacio, etiam ob conservationem totius mundi non excusando, pie, & graviter docet F. August. lib. de mendacio ad Consentium cap. 3. Alexan. 111. in cap. super eo de usuris, Theologi communiter in 3. distinct. 37. & 38. Lessius lib. 2. de iust. & iure cap. 47. dubit. 6. num. 37. Castrus adversus haereses, verb. Mendacium, Canus lib. 2. de locis Theol. cap. 2. Corduba lib. 1. quaestionarij, q. 29. Suarez in tract. de bonit. & malitia, disput. 7. sect. 1. & lib. 2. de legibus, cap. 16. num. 12. & in tract. de Fide, disput. 3. sect. 5. num. 8 & Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 14. & lib. 2. cap. 7. Qua ratione D. Bernard. lib. 1. de considerat. ad Eugenium [sect. 16] etiam Summum Pontificem notat, ubi se civilibus & saecularibus negotijs immiscet, & temporalium Principum iurisdictionem assumit: In criminibus, inquiens, non in possessionibus potestas vestra: propter illa siquidem, & non propter has, claves accepistis Regni coelorum, praevaricatores exclusuri, non possessores. Habent haec infima, & terrena iudices suos, Reges & Principes terrae. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Et lib. 2. Vicario Christi non dominatus in orbem, sed Apostolatus convenit. Nam Principes gentium dominantur eorum, at non ita inter vos. Et praesensit [sect. 17] D. Paul. ad Roma. 14. dum ait: Tu quis es, qui; iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: quo in loco D. Hieronymus paraphrastice inquit: Cuius tu auctoritatis es, ut iudices eum, quem lex non iudicat? [sect. 18] Sic aperte insinuantes, nullam potestatem, quantumvis Regiam, aut Pontificiam, infidelibus sibi non subditis, & invitis, leges, & praecepta morum dare posse, & longe minus ad eorum punitionem procedere, vel ob hanc causam adversus illos bellum inferre. Secvndo pro eadem opinione considerari potest, quod lice fateamur, ratione tyrannidis, idololatriae, sacrificiorum, & aliorum criminum contra naturam, quae Indi committere prohibentur, Divinae Maiestati iniuriam inferri: [sect. 19] Haec tamen quo ad nos sufficiens causa belli iudicari non potest, neque ob eam vindicandam nobis adversus infideles saevire permittitur, cum Deus ipse facillime valeat, si velit, eas iniurias avertere, sceleratosque homines pro meritis coercere, prout multoties fecisse, pluribus exemplis ostendimus supra hoc lib. cap. 2. ex numer. 5. & cap. 11. num. 49. & late prosequitur Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 19. pag. 433. & 2. tom. colloq. 1. [sect. 20] Et manifestius doceri videtur in illo Deuter. 32. vers. 35. Paul. ad Romanos 12. & ad Hebraeos 10: Mihi vindictam, & ego retribuam, & melius atque expressius, [sect. 21] 1. ad Corinth. 5. ubi sic urgentissime inquit: Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum huiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de ijs qui foris sunt, iudicare? Nonne de ijs, qui intus sunt, vos iudicatis? nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. Quem locum exponens D. Hieronymus ibidem, & in epist. ad Oceanum, eam fuisse Apostoli mentem, ostendit, ut ratione dictorum criminum liceat, in fratres, hoc est, in eos, qui semel Christo, & Ecclesiae nomen dederunt, competenter animadvertere. [sect. 22] Alieni autem & qui foris, idest, extra Ecclesiam sunt, veluti Iudaei, Haeretici, atque Gentiles, Divino iudicio puniendi relinquantur, & D. Anselmus sic inquit: Quid mihi attinet iudicare de ijs, idest, infidelibus, qui sunt foris, idest, extra Ecclesiam? His enim blandiendum est, ut per amorem, & dulcedinem possint Christo lucrari. Nam eos, qui foris sunt, non commisit vobis Deus iudicandos, sed ipse iudicabit eos in futuro secundum districtionem iustitiae suae. Et D. Athanas. super eundem Pauli locum sic non minus expresse, eleganter scribit: Neminem equidem nunc eorum, qui exteriores sunt, alloquor, id enim leges meas excederet. Super vacanee igitur Christi praecepta illis iniungerem, qui extra Christi aulam divagantur; quaecunque enim lex disserit, his qui sub lege sunt, disserit. In quem sensum eandem auctoritatem citant [sect. 23] Pontifices in cap. maiores, de baptism. cap. gaudemus, de divortijs, cap. qui sincera, cap. de Iudaeis 45. distin. cap. si quis inquit 1. q. 1. cap. inter verba 11. q. 3. cap. multi 24. q. 1. ubi etiam Turrecremata concludit, de infidelibus esse intelligendam, qui nunquam fidem agnoverunt, & ideo Divino iudicio reservantur. Et idem docent D. Thom sup. eand. epist. Pauli & Ricard. de Mediavilla in 4. Senten. distinct. 7. q. 2. art. 1. & distinct. 17. quaest. 4. art. 2. & novissime post haec scripta Pat. Suarez in tract. de Fide, disp. 18. sect. 3. num. 5. pag. 288. dicentes, quod Vicario [sect. 24] Christi, caeterisque Praelatis non fuit directe concessa potestas super his, qui Sacramentum Baptismi non susceperunt, quod est ianua, qua intratur in Ecclesiam Militantem: sed super eos tantum, qui se Fidei Christianae subdiderant. Theodoret. [sect. 25] etiam exponens alium locum eiusdem Pauli ad Colos. 4. in illis verbis: In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, sic inquit, Hoc est, ad eos, qui nondum crediderunt, nullam damni occasionem eis date, pro ipsorum salute omnia molimini. Neque abest [sect. 26] Trident. Synodus sess. 14. cap. 12. ubi assignans discrimen inter ministros Baptismi, & Poenitentiae, ait: Constat certe Baptismi ministrum iudicem esse non oportere, cum Ecclesia in neminem iudicium exerceat, qui non prius in ipsam per Baptismi ianuam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit Apostolus, de ijs qui foris sunt, iudicare? Secus est de domesticis Fidei, quos Christus Dominus lavacro Baptismi sui corporis membra semel effecit. Atque [sect. 27] in eundem ferme sensum tendere, & respicere videntur aliae plures eiusdem loci interpretationes, quas referunt Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. art. 37. Episcop. de Chiapa in disp. contra Sepulv. fol. 9. Melchior Canus de locis Theolog. lib. 4. cap. 2. Navarr. in cap. ita quorundam, de Iudaeis notab. 8. numer. 4. Ioseph. Acosta d. lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 2. Aragon in 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. Molina d. disp. 106. vers. Sit tamen prima conclusio, Valencuela in. d. monitor. contra Venetos, 4. par. num. 181. & 182. Zevall. in 4. tom. pract. q. ult. num. 109. & Pat. Suar. ubi sup. easque omnes eleganti paraphrasi comprehendisse, & exornasse videtur [sect. 28] D. August. in lib. de Verbis Domini, serm. 6. de Puero Centurionis, ubi exponens locum Deut. cap. 7. in illis verbis: Cum data fuerit vobis terra in potestatem, &c. sic inquit, prius dixit, in potestatem, & sic ait, quae facienda sunt: Aras eorum destruetis, lucos eorum comminuetis, & omnes titulos eorum confringetis. Cum acceperitis potestatem hoc facite. Quid enim mihi de ijs, qui foris sunt, iudicare? ipse Apostolus ait: Vbi non est nobis data potestas, non facimus: ubi data est, non permittimus: multi pagani habenti istas abominationes in fundis suis. Num quid accedimus & confringimus? prius enim agimus, ut idola eorum cordibus confringamus. Quando christiani, & ipsi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut praeveniunt nos: modo orandum est pro illis, non irascendum illis, ut audiant veritatem in vobis resecanda putredo est. Vnde [sect. 29] quod D. Thom. docet 2. 2. q. 10. art. 11. ritus scilicet infidelium non esse aliqualiter ab Ecclesia tolerandos, intelligendum est de ritibus infidelium habitantium inter Christianos in provincijs ipsorum Christianorum, vel cum tales ritus, & idolorum templa, & sacrificia Christianae Religioni alíquod impedimentum praestant, ut optime disputat Covarr. d. regul. peccatum, 2. par. §. 11. num. 5. vers. Quod autem, Gregor. de Valencia 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 7. per tot. Pat. Lud. Turrianus in tract. de Fide, disput. 51. art. 11. col. 644. & P. Mag. Lorca in 2. 2. art. 11. q. 10. n. 2. Alioqui si extranei, & liberi sint a Christianorum Principum imperio, & iurisdictione, nihil potest ea de causa adversus illos statui. Quinimo & subditorum [sect. 30] infidelium ritus in quantum Fidei, & Religioni nostrae non adversentur, tolerandi erunt, ut sic facilius Christo eos lucrari possimus, & ne alia damna, & graviora scandala generentur, cap. infideles 24. q. 4. cap. ad mensam 11. q. 3. cum traditis a D. Thom. d. art. 11. & Azorio. 1. par. instit. Moral. lib. 8. c. 24. vers. Vndecimo quaeritur, & cap. 25. versic. Duodecimo quaeritur, Covarrubias & alijs supra relatis, & in nostrorum Indorum terminis eleganter tradit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind salu. cap. ult. & Lic. Ferdin. Zurita in libello de quaest. concernentibus materias Indorum, Matriti excusso anno 1586. q. 25. Tertio huius opinionis Auctores ea consideratione nituntur, [sect. 31] quod secundum Innocent. & sequaces, infideles lege tantum naturae reguntur, & ideo si contra illam delinquant, per Pontificem puniri posse aiunt, & eius auctoritate a Principibus Christianis. Quod si ita est, universaliter affirmare debemus, non solum puniri, & debellari posse pro peccatis contra naturam, de quibus D. Thom. 2. 2. quaest. 154. artic. 1. 2. & 12. verum & pro reliquis, quae contra legem naturalem committuntur, ut por furto, fornicatione, adulterio, homicidio, & generaliter pro quibuslibet alijs peccatis similibus: cum [sect. 32] omnia legi, sive rationi naturali repugnent, ideoque contra naturam esse videantur, ut docet D. Thom. in 1. 2. q. 71. art. 6. & q. 94. art. 3. ad 2. D. Damascen. lin. 2. de Fide orth. c. 30. D. August. lib. 12. de Civit. Dei cap. 1. Gregor. de Valencia 1. tom. disp. 7. q. 4. punct. 4. & Ioan. de Salas de legib. disp. 5. sect. 12. pag. 95. Hoc autem absurdum esse contendunt, cum his [sect. 33] de causis nec possit, nec debeat Pontifex, bellum inferre, non solum barbaris, & infidelibus, quibus non facile potest ostendi, haec omnia peccata contra legem naturae esse: sed ne Christianis quidem, quamvis in eis ratione scientiae graviora sint. Alioqui si propter hoc terras Christianorum publicaret, & alijs Principibus concederet, quotidie posset Regna mutare, cum in omni provincia multi peccatores existant, ut graviter, & erudite praeter alios consideravit Victoria d. relect. 1. de Indis num. 40. & Aragon. d. art. 8. pag. 291. & sequenti. Quibus adijcio, plures [sect. 34] Theologos tenuisse, aliquam iuris naturalis ignorantiam esse omnino inculpabilem, & invencibilem, praesertim in iunioribus, hebetioribus, & idiotis; maxime ubi non de primis ipsis, ac puris principijs naturalibus agitur, quale est illud; quod tibi non vis, alteri ne feceris, & similia; sed de alijs praeceptis, quae ab illis paulo remotiora sunt, & obscuriores aliquas conclusiones habent, ut colligitur ex D. Thom. in 1. 2. q. 94. art. 6. & ex cap. obijciuntur 7. 32. q. 4. & late prosequitur Ant. a Corduba in quaest. lib. 2. q. 4. per tot. Dominic. Soto lib. 1. de iustit. & iure, q. 4. art. 4. Aragon d. q. 10. art. 1. pag. 254. Gabr. Vazq. in 1. 2. q. 76. disp. 122. cap. 1. & 2. Gabr. de Valencia, Zumel. Medina, & alij, quos refert, & sequitur Ioan. Salas in d. tractat. de legibus, disp. 5. sect. 5. & 6. pag. 76. & 80. & novissime P. Franc. Suar. in tract. de Fide, disp. 17. sect. 2. ex numero 5. Qvarto, [sect. 35] pro eadem opinione perpenditur, in praedicatione Fidei contineri etiam praedicationem poenitentiae, & remissionem peccatorum, ut habetur Luc. ult. ibi: Quoniam sic scriptum est, & sic oportuit, Christum pati & resurgere a mortuis tertia die, & praedicare in nomine eius poenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes. Et hoc fuit [sect. 36] propositum praedicationis Divi Ioannis, & Christi domini, quod generaliter ad omnes gentes spectat, secundum D. Paul. ad Roman. 10. & ad Gal. 3. unde contraria inter se, & repugnantia esse videntur, [sect. 37] infidelibus istis Fidem suadere, quae omnium praeteritorum peccatorum remissionem indulget, & eos ob eadem peccata, quae commiserunt, punire, & vi & armis debellare. Non enim Christvs [sect. 38] venit, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; & ita Propheta insinuavit, dum dixit: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens supra asinam. Praedictaque [sect. 39] Indorum vitia, quamvis gravis, & illis innata essent, Religionis, ac doctrinae Christianae insinuatione, & consuetudine, magis quam armorum terrore, & violentia ab eorum animis removeri, & ablegari debuerunt. Nam, [sect. 40] ut praeclare tradit Plutarch. in vita Pompeij: Homo suapte natura neque efferum est, neque quod domari non possit animal; sed vitijs contra naturam utendo, degenerat. Disciplina porro, locorumque, & victus mutatione etiam ferae cicurantur, saevitiamque suam cultui mansuetiori addictae, exuunt: unde Horatius: Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit Si modo culturae patientem accommodet aurem. Et multis experimentis [sect. 41] compertum est, nihil Religione Christiana pie, & suaviter hominum cordibus insinuata, potentius, atque efficacius esse, ad tuenda naturae iura, ad barbariem, & feritatem deponendam, & benefaciendum omnibus, ad laedendum neminem, ad vitam quietissime traducendam, ut pie & eleganter prosequitur [sect. 42] Clemens Alexand. in epist. exhortat. ad Gentes, pag. 2. docens, quod Deus verae Fidei, & Religionis canticis, & carminibus, longe melius, quam Thracius ille Orpheus, & Thebanus, & Methymnaeus: Difficillimas feraes homines mansuefecit. Volucres quidem, eos, qui ex ipsis sunt leves: serpentes vero, eos qui deceptores: & leones, eos qui sunt animosi, & ad iram concitati: sues autem, eos, qui sunt voluptati dediti: lupos autem, eos, qui sunt rapaces: lapides autem, & ligna sunt insipientes; vide quantum potuerit novum canticum homines ex lapidibus, & homines fecit ex feris, Thom. Boz. de sign. Eccles. lib. 7. c. 6. pag. 282. lib. 10. cap. 16. & lib. 22. c. 2. Acosta omnino legendus de procur. Ind. salut. lib. 4. cap. 4. pag. 396. Balthas. Chavasius de notis verae Religion. lib. 4. §. 2. in fine, pag. 907. Gaspar Sanctius sup. Isai. capite 11. numer. 14. Fr. Ludovic. Granatens. in Symb. Fidei, 4. part. cap. 1. 2. & 5. par. cap. 25. & ante eos [sect. 43] Lactantius lib. 3. de falsa sapien. capit. 26. ubi. sic ait: Dei praecepta quantum valeant in animis hominum quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus, paucissmis Dei verbis tam placidum, quam ovem reddam. Da cupidum, avarum, tenacem, iam tibi cum liberalem dabo, & pecuniam tibi plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis, iam cruces, & ignes, periculum omne, & taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem iam sobrium, castum, continentem videbis. Da crudelem, & sanguinis appetentem, iam in veram clementiam furor illius mutabitur. Da iniustum, insipientem, peccatorem, continuo aequus, prudens, & innocens erit; uno enim lavacro malitia omnis abolebitur. Idem non minus eleganter notavit Iust. [sect. 44] Lips. in monit. ad Polit. cap. 2. sic scribens: Nulla res magis animos, & mores componit, quam religio: & illa, ubi in pectus demissa, virtutum agmen sequitur. In primis mansuetudo quaedam animi, & tranquillitas, bona imperantibus, & quae faciles, obnoxiosque praeceptis reddit. Quod sumere potuit a Clem. [sect. 45] Alex. lib. 4. Strom. cap. 6. pag. 527. ubi ait, Spiritum sanctum, quo Christiani unguntur, reddere mentem bene compositam, & Deo gratam, & ei talem indere qualitatem, ut perpetua fruatur laetitia, cum in se inhabitantem habeat Spiritum Sanctum, qui est lucidus; & abstergit ac expellit omnes vitiorum sordes, & maculas. Quam opinionem si quis defendere velit, ad argumenta, quae pro contraria retulimus, respondere poterit. Non obstare primum [sect. 46] ex tyrannidis vitio desumptum, quo Indorum Reges, ut plurimum, uti probavimus. Nam omissa solutione Episcopi Chiapensis in Apolog. contra Sepulved. fol. 15. & sequentib. & in respons. ad obiect. eiusd. replicat. n. fol. 45. qui respondet, hanc causam sufficientem non esse; cum Indi sub illorum imperium pacifice viverent, & Hispanorum opem non implorarent, de qua egimus sup. cap. praecedenti n. 89. & seq. perpendi etiam potest, duos [sect. 47] Principes, quorum unus sit fidelis, & alter infidelis, eo modo se habere inter se se, quo duo homines privati, ut considerat Aragon d. 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. & Acosta d. lib. 2. cap. 4. pag. 221. Vnde [sect. 48] ubi Indorum Reges legitime suo more, ac modo imperio potiebantur, non potuerunt co ab Hispanis privari, & multo minus debellari, aut interfici, quamvis crudeliter & tyrannice dominarentur: cum [sect. 49] iuxta veriorem, & receptiorem sententiam nemo possit privata auctoritate spoliare, vel occidere tyrannum, titulo iusto regnantem, adeo ut contrarium asserere haereticum sit, ut post D. [sect. 50] Thom. lib. 1. de. regim. Princip. cap. 6. & Concil. Constantiense sess. 15. resolvit Caietan. 2. 2. q. 64. art. 3. Castrus lib. 13. advers. haeres. vers. Subditus, & lib. 14. verb. Tyrannus, Sylvester in sum. eod. verb. Gregor. Lopez in l. 10. tit. 1. par. 2. Sepulved. lib. 1. de Regno, Castaldus in tract. de Imperatore, q. 82. & plures alij, quos refert, & sequitur Gigas in tract. de crim. laesae Maiest. q. 65. per tot. Covar. in 4. 2. par. cap. 3. §. 4. num. 6. Sotus de iust. & iure lib. 5. q. 1. art. 3. Menchaca lib. 1. controvers. illust. q. 8. n. 33. Menoch. de recup. poss. remed. 10. num. 83. Petr. Gregor. lib. 26. de Repub. cap. 5. num. 24. Gregor. de Valencia 2. 2. disp. 5. quaest. 8. punct. 3. Lessius lib. 2. de iustit. & iure, cap. 9. dub. 4. Ioan. Mariana lib. 1. de Rege cap. 6. Franc. Vivius in commu. opin. conclus. 310. Molina tom. 4. tractat. 3. disput. 6. Azorius part. 1. lib. 8. cap. 12. quaest. 17. & capite 26. quaest. 7. & part. 3. lib. 2. cap. 2. quaest. 1. & cap. 7. q. 30. Balthas. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 25. & sequentib. Ioan. Garcia in tract. de nobilit. gloss. 2. numer. 28. & latisisime & novissime Pat. Suarez in defens. Fidei lib. 6. cap. 4. per totum, Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 8. Petr. Andr. Canonherius in Aphoris. moral. Hippocrat. pag. 335. & novissime [sect. 51] Pat. Iacob. Gordon. in sua Chronograph. anno 1589. pag. 478. ubi cum narret necem illatam Regi Galliae Henrico 111. cui similis altera contigit in Henrico IV. ann. 1610. sic elegantissime inquit: Sed parce Lector quisquis es, facere non possum, ut hoc male feriati hominis, & iniqui percussoris facinus temerarium vehementer non damnem. Scribant exterarum nationum homines, quae velint: ego nullo unquam Divino, vel humano iure permissum puto, subdito privato aut cuivis personae, his artibus in Principem insurgere, quamvis ille haereticus foret, ne dum si legitimus, si Catholicus est, si Rex Christianissimus, in scelere nulla religio est, & malis artibus Divinum Numen nunquam bene colitur. Secundo vero argumento ex multitudine, & gravitate aliorum delictorum desumpto, quae Indi isti contra legem, & rationem naturalem perpetrare solebant, & ex eo, quod humanas carnes edebant, respoderi etiam potest, negando hoc suffciens [sect. 52] esse, ut Christiani possint adversus infideles sibi non subiectos animadvertere, neque ad id Romani Pontifices interventionem quicquam proficere, quem infideles recognoscere non tenentur, ut huius opinionis Auctores affirmant. Praesertim cum revera eadem [sect. 53] sint, vel etiam minus gravia eorundem Indorum crimina, quam quae olim, & hodie de alijs nationibus memorantur; quibus tamen nunquam legimus ob hanc causam bellum indictum, ut observat Ioseph. Acosta d. lib. 2. cap. 5. & Fr. August. Davila in d. hist. Mexican. lib. 1. cap. 30. Nefariae [sect. 54] namque libidinis vitium frequentissimum olim fuit etiam Iudaeis Divina lege institutis, & Romanis rerum dominis, plurimisque alijs gentibus, & usque adeo non fastiditum, ut etiam in media Roma antiquitus essent publica, apertissimaque obsoletorum loca, & gravissimi Philosophi publicos habuerint concubinos, & [sect. 55] Adrianus Imperator Ganymedi suo Divinos honores indulserit, temploque urbe, & publicis sacrificijs honestandum curaverit: & in Stellam coelestem conversum asseruerit, ut pluribus tradunt Dio Cassius, & Spartian. in Adriano, Pausanias in Arcadicis lib. 8. D. Hieronym. lib. 20. advers. Iovin. Nicol. Leonic. de var. histor. lib. 2. cap. 19. & Constant. Landus in explicat. veter. numismat. pag. 91. Ierosolymis [sect. 56] etiam circa Templum, omnium eo saeculo sanctissimum, effoeminatorum aediculae, lupanaris instar, structae fuerunt, ut constat ex 4. Reg. cap. 24. & 2. Machab. cap. 4. & ex alijs, quae late prosequitur D. Hieron. explicans illud Isaiae cap. 2: Et pueris alienis adhaeserunt, Thom. Boz. de signis Eccles. lib. 7. cap. 4. & Gaspar Sanctius ibidem num. 12. De [sect. 57] Amorrhaeis quoque, & caeteris Palaestinis tot, & tam immania scelera sacra Scriptura recenset, ut non videantur horribiliora Indis obijci posse, etiam ijs, quos Caribes vocant, qui sunt omnium truculentissimi, ut constat ex illo loco Sapient. 12. vers. 5. & 6. cuius sup. cap. 12. num. 76. meminimus. Et tamen non ob haec ab Hebraeis bellari potuissent, nisi expressum Domini praeceptum intervenisset, cui imputari non potest, si delere iubeat nationes, quas fecit; novit enim quid cuique fieri debeat, ut subijcitur in dict. c. 12. Sapient. vers. 12. & seq. Et praeterea aliae quoque causae illius belli fuisse perhibentur, de quibus insra in responsione quinti argumenti susius agemus. Afrorum [sect. 58] item vitia adeo extollit Salvian. lib. 7. de provident. ut Indos su turpitudine vincere videantur: sic enim de illis scribit: Omnes nationes habent, sicut peculiaria mala, etiam quaedam bona. In Afris pene omnibus nescio quid non malum? Si accusanda est inhumanitas, inhumani sunt: si ebrietas, ebriosi sunt: si falsitas, fallacissimi: si dolus, fraudulentissimi: si cupiditas, cupidissimi: si perfidia, perfidissimi. Impuritas eorum, atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis supra diximus malis aliarum gentium, his autem etiam sua ipsorum vicerunt. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit, Africam totam obscoenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram, ac sedem hominum, sed ut AEtnam putes impudicarum esse flammarum? &c. Et post alia: Nam sicut in sentinam profundae colluviones omnium sordium, sic in mores eorum, quasi ex omni mundo vitia fluxerunt. Carpocratiani [sect. 59] etiam haeretici, qui alio nomine Gnostici dicti sunt, adeo turpem, & flagitiosum vivendi modum profitebantur, ut nefando concubitu matres, & sorores violarent, uxores communes haberent, omnem speciem virilis coitus, ac libidinosae ad mulieres consuetudinis in singulis corporis membris exercerent. Incantationes quoque veneficia, ac idololatrias perficientes, abortus procurantes, & ipsam suam sinaxim, ac communionem turpitudine multiplicis coitus polluentes: comedentes, ac contingentes tum humanas carnes, tum alias immunditias. Et quod peius fuit, has tam nefandas, & scelestas actiones Religionis Christianae velo persuasione diabolica contegentes, ita ut turpem ignominiae notam universae Christianorum multitudini suo tempore inuserint, ut graviter narrat, & dolet Epiphan. haeresi. 26. & 27. Irenae. lib. 2. cap. 24. Tertul. de praescript. advers. haeres. cap. 48. Clem. Alexand. & eius addition. Gentian. Hervet. lib. 3. Strom. cap. 1. & in notis collectan. pag. 807. Euseb. Caesariens. lib. 4. hist. Eccles. c. 7. & alij, quos refert Cardin. Baron. in annal. Eccles. rom. 2. ann. Christi 120. num. 21. & 22. & Martin. Delr. lib. 3. disquis. magic. par. 1. q. 1. pag. 188. & quaest. 3. sect. 2. pag. 207. De [sect. 60] Lestrigonibus quoque narrat Homer. Odiseae K, quod antropophagi erant, unde in veteri glossario ita cognominantur Striges, & magi nostri temporis, qui pueros maxime adhibent ad sacrificia, eorumque sanguinem lambunt, & carnes vorant. Plures [sect. 61] item aliae gentes olim fuisse commemorantur, quae profana convivia humanarum carnium exercebant, ita ut nec parentibus parcerent, ut constare poterit ex traditis a Tertulliano lib. 1. contra Marcion. D. Hieron. lib. 2. contra Iovinian. D. Chrysost. hom. 10. in Matth. Euseb. lib. 1. de praeparat. Evang. cap. 3. Alex. ab Alexan. lib. 3. Genial. cap. 1. ubi eius additionator Tiraq. qua solet diligentia plura congessit. Et de [sect. 62] Britannis & Polonis idem scribit Plinius lib. 30. cap. 1. D. Hieronym. d. lib. 2. advers. Iovini. Radevicus lib. 3. hist. cap. 1. Bap. Fulgos. lib. 9. memorab. cap. 2. fol. 314. Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 22. cap. 2. in fine. Et [sect. 63] de Brasiliensibus, AEthiopibus, & alijs Orientalibus Maffaeius lib. 15. hist. Ind. pag. 360. & Molina de iustit. & iure, tract. 2. disp. 34. pag. 167. ubi aiunt, maximum fuisse Christianis Praedicatoribus laborem apud Brasilienses in cohibenda huius funesti ac feralis cibi consuetudine: [sect. 64] quo illi nullum palato gratius edulium norant, atque ob id ipsum gravia non semel adiere discrimina. Et quod aiebant Barbari, intinctis sacro baptismate carnibus, multum de pristina saporis gratia deperire. Vt sic interim omittamus turpitudines, quas [sect. 65] Romani in festis Floralibus, Bacchanalibus, & Venereis admittebant, & praesertim [sect. 66] in Lupercalibus, in quibus tanta erat stultitia, ut superstitiosae foeminae, quae foecunditatem suam desperabant, ministris tam infamis ac execrandae solemnitatis se exponerent, & dorso, ventre ac palmis scuticae verbera acciperent. De quibus Ovid. lib. 2. Fast. sic loquitur. Nupta quid expectas? non tu pollentibus herbis Nec prece, nec magico carmine mater eris. Excipe foecundae patienter verbera dextrae Iam socer optatum nomen habebit avi. Iussae sua terga puellae Pellibus exsectis percutienda dabant Luna resumebat decimo nova cornua mense Virque pater subito, foemina mater erat. Assyrij [sect. 67] quoque, & Lydij vetustis, & spurcis moribus, virginum nuptias non aliter celebrabant, quam si prius in honorem Veneris alicui peregrino sui corporis copiam fecissent, aut dotem scortando coadunassent. Varios item alios non minus foedos,[sect. 68] quam feros, ac tyrannicos vivendi ritus, hodie Turcae exercent, & olim plures aliae gentes exercuerunt: de quibus multa tradunt [sect. 69] Solinus lib. 5. cap. 43. Iustin. Athenagor. Tertul. Origen. August. Cyprian. Arnob. Clem. Alexand. Prudentius, Nazianz. & alij, qui apologias, & orationes contra Gentes scripserunt, Ioan. Boem. in lib. de morib. omn. Gent. Tiraq. in suis legib. connubial. Ioan. Boter. in relat. univers. Th. Boz. omnino legendus de sign. Eccles. lib. 7. cap. 4. & lib. 2. cap. 10. & in tract. de iure stat Eccles. lib. 2. cap. 15. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. per tot. & tom. 4. colloq. 4. de origine humanae societ. ex pag. 1. Perei. sup. D. Paul. ad Roman. 2. disp. 11. 12. & 13. Lilius Girald. in sua histor. Deor. & in nostris fere terminis Acosta, & Fr. August. Davila ubi supra, Gregor. de Valencia disput. 7. quaest. 4. punct. 1. Alphons. a Castro lib. 2. de leg. poenal. cap. 14. Sotus lib. 1. de iust. & iure, q. 4. art. 4. Azor 1. p. inst. Moral. lib. 6. cap. 60. & seqq. & par. 2. lib. 3. cap. 14. q. 3. & 4. & Pat. Ioan. Salas, qui plurima congerit in dict. tract. de legib. disp. 5. sect. 6. pag. 79. Ad tertium argumentum de cruentis Indorum sacrificijs, & horrendis innocentum mactationibus, respondetur, id [sect. 70] quoque sufficiens non esse, ut infidelibus bellum iuste inferatur; quia moraliter loquendo, si per viam belli eiusmodi scelerum extirpatio, & innocentium defensio quaerenda est, plures tali bello absumentur, quam ulla Barbarorum tyrannide, aut sacrificiorum immolatione perire potuissent. Et ita omni prorsus ratione carere videtur, eos velle defendere quorum graviorem perpetres caedem, ut advertit Acosta dict. lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 6. pag. 232. & Mag. Banez dict. 2. 2. q. 10. artic. 10. pag. 535. versic. Tertia conclusio. Quibus ego non incongruenter adijcio, [sect. 71] Ecclesiam tolerare solere ritus Paganorum etiam nobis subiectorum, ob maiora damna, & scandala vitanda, ut sup. n. 30. probavimus: unde multo magis in non subditis idem ob eandem rationem tolerare debebit, saltem pro eiusmodi peccatis, quae ante exactam fidei nostrae intelligentiam & susceptionem commiserunt: cum [sect. 72] consuetudo eorum, etiam improba, a temporali poena eos excusare videatur, iuxta ea, quae late tradit Glossa & Ancharr. in cap. cum venerabilis, de consuetud. Roman. singul. 19. & cons. 283. Oldrad. cons. 9. Ias. in l. de quibus, n. 8. D. de legibus, Cremensis singul. 149. D. Covarrub. in cap. quamvis pactum, 1. part. §. 7. n. 12. de pact. lib. 6. Aviles in c. 18. Praetor. num. 28. Hippol. de Mars. in prax. crim. §. ulterius num. 9. & §. quoniam, n. 97. & 98. Tiraq. de poen. temper. caus. 42. & eo non relato Pet. Pechius in cap. sine culpa 18. de regul. in 6. n. 4. Vbi multum in nostris terminis tradunt ex Plutarch. problem. capite 83. quod cum [sect. 73] Romani olim Barbaros quosdam Dijs immortalibus hominem immolasse accepissent, Magistratus eorum accersendos, puniendosque putaverunt. Quos tamen postea cum id consuetudine quadam fecisse accepissent, impunitos dimiserunt, aliasque id posthac facere prohibuerunt. Praeterea responderi etiam poterit iuxta mentem Episcopi de Chiapa, Victoriae, & aliorum, quos supra citavimus, [sect. 74] seclusa omni lege positiva, Divina, vel humana, non facile demonstrari posse, an eiusmodi hominum sacrificia naturali iure prohibita sint, cum videamus olim in usu fuisse apud omnes serme nationes, non solum barbaras, verum & eas, quae maiori scientia, & prudentia pollere videbantur, ut de Hebraeis passim deplorat Scriptura, deuteronom. 12. 4. Regum 3. Sapient. 14. & in alijs locis, quae retulimus sup. cap. 12. num. 76. Vbi [sect. 75] inter alia mentio fit idoli Moloch, de cuius initio, & significatione, & qualiter illi humanae victimae immolarentur, & an Salomon ei proprium filium sacrificaverit? & etiam de alijs idolis Hebraeorum plura post alios, quos refert, tradit diligentiss. Pat. Ioan. Pineda de reb. gestis Salomon lib. 7. cap. 11. per totum, Pat. Ludovic. Ballester. in Onomatograph. verb. Gehenna, pag. 157. Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 16. §. 4. pag.108. & Bernar. Aldrete de antiq. Hispan. lib. 2. cap. 2. ex pag. 184. ubi etiam de Arabis, Palaestinis, & alijs nationibus agunt. Africanos [sect. 76] quoque, & praecipue Carthaginenses, huic sceleri valde deditos fuisse, comperimus. Nam non captivos tantum, & extraneos homines, verum & proprios filios sponte Saturno immolare solebant, & qui liberos non habebant, a patribus emptos, ipsis adstantibus, & lacrymas, & gemitum comprimentibus, immanissime trucidabant: ut ultra ea, quae d. cap. 12. commemoravimus, late probant Dionys. Halicarnas. lib. 1. Plutarch. in lib. de superstitionib. Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inst. cap. 25. D. August. lib. 7. de Civit. Dei capit. 19. & 26. Nizephor. lib. 18. cap. 13. Minutius Foelix in Octavio, Quint. Curt. lib. 4. ubi de Tyrij obsidione, Simon Maiol. tom. 2. colloq. 1. pag. 74. Petr. Fab. lib. 3. Semest. cap. 2. pag. 26. Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 22. cap. 2. & novissime Fr. Raph. de la Torre in 2. 2. q. 93. art. 5. pag. 37. & Franc. Torreblanca de Magia divinatrice lib. 1. cap. 17. & 18. unde Silius Italicus inquit: Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido. Poscere caede Deos veniam, ac flagrantibus aris, Infandum dictu, parvos imponere natos. Romani [sect. 77] etiam eadem caecitate, & feritate laborarunt, antequam S. C. id severe prohibuissent, ut supra cum Plinio, & alijs tradidimus, & constat ex Suetonio in Claud. cap. 24. & in Octavio cap. 15. ubi [sect. 78] agens de obsidione Perusij, inquit: Scribunt quidam trecentos ex dedititijs electos utriusque ordinis, ad aram Divo Iulio structam, Idibus martij ostiarum more mactatos. Et conducunt [sect. 79] carmina Virgilij lib. 2. AEneid. Sanguine placastis ventos, & virgine caesa. Et lib. 10. ubi AEneam inducit, octo iuvenes uno sacrificio immolantem: — Sulmone creatos Quatuor hic iuvenes, totidem, quos educat Vfens, Viventes rapit, inferias quos immolet Vmbris, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Quibus in locis Servius, Pontanus, & Cerda plura de eisdem sacrificijs notarunt, & Tertul. in lib. de spectacul. cap. de munere, & Petr. Fab. lib. 2. Semestr. cap. 10. pag. 139. docentes, in [sect. 80] sepulchris virorum fortium captivos necari a Romanis solere, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat. Quod postquam crudele visum est, [sect. 81] placuisse gladiatores ante sepulchra dimicare; qui a bustis bustuarij dicti sunt. Sic impietatem voluptate adumbrantes. Atque hinc gladiatorum munera, & spectacula originem habuisse. Quibus plane (ut recte advertit Thomas Bozius d. lib. 7. cap. 4.) nihil [sect. 82] atrocius fingi potuit, cum pro ludo, atque adeo honore existimarent, homines conducere, qui se mutuis vulneribus confoderent, ut alijs essent oblectamento. Quod saepius quotannis fiebat. Et laudi Traiano datur, quem vocant Optimum Imperatorem, quod uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuisset. Quousque [sect. 83] cruenta haec spectacula a pijssimo Imperatore Constantino prohibita sunt in l. unica, C. de gladiatorib. lib. 11. ad cuius illustrationem praedicta adnotasse iuvavit, & plura alia, quae observat Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 22. Pet. Fab. dict. cap. 10. & in Agonistico, Observat. Divini, & human. iur. pag. 196. Casaubonus in vit. Caesar. pag. 146. Brissonius, verb. Ludus gladiatorius, Raevard. lib. 2. coiectan. cap. 8. & Iacob. Duran. Cassellius lib. 1. var. cap. 8. Eandem etiam Romanorum inhumanis immolationibus consuetudinem exemplo suo gravius adhuc ostendit Marius, [sect. 84] Dijs Averruncanis, seu malorum depulsoribus, filias suas sacrificans, ut ex Doroth. lib. 4. rer. Italic. refert Clemen. Alexand. in lib. adhortat. advers. Gent. pag. 46. non aliter atque Achaz [sect. 85] Hebraeorum Rex proprium filium inimicorum suorum idolo simili ratione immolase refertur lib. 4. Reg. cap. 16. & lib. 2. Paralipom. cap. 28. Ioseph. Iudaeus lib. 9. antiquitat. cap. 12. & post alios tradit Ioan. Lorinus sup. Sapient. cap. 12. pag. 428. & Didac. Matut. de prosap. Christi in 4. aetate mundi, cap. 5. §. 5. fol. 216. Qua de causa ego aliquando existimabam, hostiarum [sect. 86] victimarumque nomen, quod Romani postea pro animalibus in sacrificium oblatis, & caesis usurparunt, inde originem habuisse, quod antiquitus illis erat in more, ipsos hostes victos, & ad id servatos, sacrificare; licet D. Isidor. lib. 6. Etymol. capit. 19. pag. 115. & lib. 1. different. pag. 44 doceat, quod hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostem pergerent: victimae vero, quae post victoriam devictis hostibus immolabantur; cui conveniunt aliae etymologiae, quas ex Agelio, Festo Pompeio, & alijs refert Lilius Girald. de Dijs Gent. syntagm. 17. pag. 464. Blondus de Roma. triumph. lib. 1. pag. 23. & 49. & Ioan. Funger. in Etymologico, verb. Hostia, & verb. Victima, & ita explicant illud Ovidij 1. Fastor. dum inquit: Victima, quae cecidit dextra victrice vocatur, Hostibus a caesis hostia nomen habet. Neque [sect. 87] mirum videri debet, Romanos his cruentis mactationibus aliquando indulsisse, cum se ipsos occidere, & devovere, vel occidendos vendere facile, & gloriosum existimarent, prout & Thebanis, & alijs in more fuisse, multis probat Alciat. lib. 4. Parergon, capit. 4. Tiber. Decian. lib. 9. cap. 2. Iust. Lips. lib. 2. Saturnal. cap. 5. & Gomez de Amesc. in tract. de potestate in se ipsum lib. 1. cap. 3. ex n. 16. De [sect. 88] Tauris item, Thessalis, Cretensibus, Lesbijs, Focensibus, Albanis, Sardis, Scythis, Leucadibus, Liceis, & Pergaeis, multisque alijs populis, qualiter humanis victimis daemonibus fuis libarent, plura tradunt Herodot. in Melpom. Strabo lib. 11. D. August. lib. 18. de Civit. Dei cap. 53. & in lib. ad quod vult deum num. 26. & 27. to 6. Clem. Alexand. Simon Maiol. & Torreblanca ubi supra, Lilius Girald. dict. syntag. 17. pag. 529. Marquard. d. tract. de Iudaeis, & infidel. 3. par. cap. 1. num. 16. & Lorin. in dict. cap. 12. Sapient. pag. 425. De Gallis, [sect. 89] Francis, Germanis, Britannis, Lithuanis, Northmanis, Dannis, & alijs Borealibus idem tradunt Plin. lib. 30. cap. 1. Titus Livius lib. 2. decad. 3. Iul. Caesar de bello Gallico lib. 6. Cornel. Tacit. in lib. de morib. German. Strabo lib. 4. in fine, Lactan. lib. 1. Divin. instit. cap. 8. Euseb. lib. 4. de praeparat. Evangel. Procop. lib. 2. belli Got. Diethmar. lib. 1. hist. Northman. Cromerus lib. 15. de reb. Lituan. Giraldus syntag. 9. pag. 295. & Thom. Bozius dict. lib. 22. cap. 2. ubi referunt, apud has gentes hunc ferum morem non ita pridem desijsse. Quem in Gallis, & Germanis notavit etiam Lucan. [sect. 90] libro 1. Pharsal. dum ait: Et quibus immitis placatur sanguine diro Theutates, horrensque feris altaribus Haesus. Theutatem [sect. 91] enim illi, Mercurium, & Martem, Hesum appellabant, ut docet nos Livius lib. 6. decad. 3. Cael. Rhodig. lib. 22. lect. antiq. cap. 16. Lilius Giral. & Bozius ubi sub. & Carol. StePhan in dictionar. verb. Theutates, addens ex Strabone, [sect. 92] ad haec sacrificia Gallos Druidibus ministris usos fuisse: & quod alij immani magnitudine simulachra habebant, quorum, contexta viminibus membra, vivis hominibus complebant; quibus succensis, circunventi homines flamma exanimabantur: quosdam sagittis configebant, & intra sacras aedes patibulo suffigebant. In quod vitium tandem [sect. 93] nostros etiam Hispanos Phoenicum, Graecorum, Carthaginensium, & aliarum nationum imitatione, & communicatione delapsos, innumeros homines, & plerumque proprios liberos immolare solitos fuisse, testis est Strabo lib. 3. de situ Orb. Euseb. in orat. inm laud. Constantini Magni, Florian. de reb. Hisp. lib. 2. cap. 18. Zamallo lib. 5. capit. 5. Ludovic. Nonius in Hispan. capit. 66. Ambros. Morales lib. 6. cap. 10. & post eos Fr. Ioan. a Ponte in dict. conven. utri. Monarch. lib. 3. cap. 16. §. 4. & 5. ubi in hunc morem adducit, & illustrat Concilium [sect. 94] Illiberitanum cap. 2. & 3. ubi de poena flaminum, sive Sacerdotum tractatur, qui cruenta haec sacrisicia peragebant. Tantum [sect. 95] religio potuit suadere malorum, Quae toties peperit scelerata atque impia facta. Qvarti vero argumenti vis, quae ex gravissimo & Deo semper infesto idololatriae crimine sumitur, quod Indorum gentes ita turpiter, & enormiter exercuisse probavimus, non difficulter evitari poterit, si cum Auctoribus huius ultimae opinionis negaverimus, infidelibus [sect. 96] nobis non subiectis ob eam tantum rationem bellum iustum inferri posse, quemadmodum nunquam ab Ecclesia illatum legimus, quamvis ubique gentium hoc scelus multifariam frequentatum fuisse reperiamus. Quis enim hac in parte [sect. 97] antiquorum romanorum caecitatem, & stoliditatem ignorat? qui in id stultitiae prolapsi sunt, ut spurcissima impuritate Venerem, Cupidinem, pudendaque etiam membra coelo dignarentur, & Divino honore colerent. Et ut refert D. August. lib. 2. de Civit. Dei cap. 25. & lib. 4. cap. 8. & 16. praeter propria idola, quae colebant, omnes Graeciae, & aliarum subactarum nationum superstitiones in patriam transtulerunt, & singulis actibus, imo & singulis motibus Deos diversos praefecerunt. Cui consentiens Leo Papa serm. 1. de Petr. & Paul. ait: Cum pene omnibus Roma dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus: & magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem; ita ut plusquam triginta Deorum millia Roma triumphans coluerit, & trecenti Ioves extiterint, atque ut canit Virgilius AEneid. 8. Maxima tercentum totam delubra per Vrbem. Vt ex Marco Varrone, & alijs prodit D. August. ubi sup. Blond. de Roma. triumph. lib. 1. per totum, Lilius Giral. in sua hist. de Dijs Gent. & alij relati a Ioan. Pineda de reb. Salomon. lib. 5. cap. 5. sect. 1. num. 4. pag. 307. lib. 7. cap. 10. num. 8. pag. 508. Maiol. in diebus Canicul. 1. tom. colloq. 2. pag. 51. Thom. a Iesu de procur. omnium gent. salut. lib. 11. part. 1. cap. 1. pag. 761. & seqq. & Bern. Aldrete de antiq. Hisp. lib. 3. cap. 6. AEgyptij [sect. 98] quoque, ad quos omnes profani Scriptores initium idololatriae referunt (unde Celm. Alexan. in epist. exhortator. contra Gentes, pag. 22. AEgyptum impietatis, & superstitionis magistram appellat) non solum coeli Astra, Solem, Lunam, & Stellas, reliquaque elementa, ut Deos adorarunt, & obscoenos, & iniuriosos homines, perditosque latrones, ut Iovem, Saturnum, Martem, Mercurium, Venerem, Isidem, & Osirim, & aliorum sceleratorum turbam; sed etiam Nilum fluvium, & crocodyllos in eo nascentes, & vix aliquod animal utile, aut nocivum reliquerunt, quod eadem veneratione non prosequerentur, ut canes, boves, oves, hircos, catos, ibices, vulpansares, fenices, anguillas, & similia; & multa item herbarum, & leguminum genera, ut post Herodot. Diodor. Sicul. Plin. Solin. Strabon. & alios, tradit D. Augdict. lib. 2. cap. 22. Clem. Alexand & eius additionator Hervetus in epistol. contra Gent. Euseb. de praeparat. Evang. cognit. lib. 13. D. Epiphan. in Anchorat. & novissime Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 2. vers. 27. pag. 37. Vnde Anaxandrides Rhodius Poeta eos lepidissime irridet, & etiam [sect. 99] Iuvenal. satyr. 15. dum inquit: — Quis nesciat qualia demens AEgyptus portenta colat? crocodyllon adorat, Pars haec: illa pavet saturam serpentibus Ibim, Effigies sacri nitet aurea Circopitheci, Illic caeruleos, hic piscem fluminis, illic Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam; Porrum, & cepe nefas violare, ac frangere morsu. O sanctas gentes, quibus haec nascuntur inhortis Numina! Habebant [sect. 100] aliae nationes peculiares Deos, quos in hac, aut illa imagine sibi adorandos proponebant, utpote Babylon Belum, Africa Neptunum, Mauritania Iubam, Rhodus Solem, Samos Iunonem, Lemnos Vulcanum, Paphos Venerem, Delphos Apollinem, Roma Quirinum, Latini Faunum, Athenae Minervam, Syria Atergatin, Arcadia Panem, Ammonitae Molochum, Persia Coelum & Iovem, Arabia Iovem & Bacchum, Gallia, praeter Mercurium, Theutatem, & Haesum. Et ut Sibylla canit de Graecis, ἔργα δὲ χειροποιητὰ ἔργα ρομεν αὶῥρινι μύθῳ, ut refert Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, pag. mihi 489. Ad [sect. 101] Hebraeos item, & Chaldaeos hoc crimen foedissime prorepsisse, & varia idola sub varijs formis, & nominibus coluisse, veluti Miplezet, Tamuz, Beel, & Baal (quod erat quasi commune omnium idolorum nomen, & Iovem significabat) Dagon, Astaroth, Meleketh, Moloch, & alijs similibus, passim Scriptura sacra testatur, ut constat ex 1. Reg. 15. Ezech. 8. Ierem. 7. & 50. Amos 5. Iudic. 2. & 16. Samuel. 5. Deuter. 7. & tradit Funger. ubi supra, verb. Idolum, & plenissimum Catalogum congerens Polyanthaea, verb. Idololatria, pag. 610. & P. Pineda d. lib. 7. de reb. Salom. cap. 3. Ita [sect. 102] ut quidam, Abrahamum, qui postea fuit dictus, Pater credentium, aliquando idololatriae inservisse, doceant, ut constat ex traditis a Clem. Alexand. lib. 1. recognit. Suida, verb. Abraham, Philon. in lib. de Abraham, Genebrar. in Chronograph. anno mundi 2049. Cedren. in compend. histo. Andr. Masio in comment. sup. Iosue cap. 24. Gasp. Sanctio in Isai. cap. 43. n. 51. pag. 460. & Didaco Matute de prosap. Christi, 3. aetate, cap. 1. §. 3. licet contrarium verius, & certius esse videatur ex ijs, quae observat Mag. Fr. Raph. de la Torre de vitijs opposit. Relig. tom. 2. q. 94. art. 4. pag. 115. Et, ut ad rem redeamus, Scythae Acinacem, Arabes lapidem, Persae fluvios, & ligna, Thessali formicas, & Athenienses (quod plus est) [sect. 103] Contumeliam, & Impudentiam Deas effecerunt, proprijs fanis, & sacrificijs institutis, ut notavit Tullius lib. 2. de legib. Clem. Alex. & Hervetus ubi sup. Erasmus in Proverbio: Dea impudentia. Sicuti & Lacedaemonij [sect. 104] Morti, Senectuti, & Paupertati: Romani [sect. 105] adversae Fortunae, Pallori, Febri, & Rubigini, templa & peculiaria sacrificia destinarunt, ut observat Plin. lib. 2. cap. 7. Abulens. sup. Euseb. Alex. ab Alex. & eius additionat. Tiraq. lib. 1. Genial. cap. 13. Valer. Max. lib. 1. cap. 1. Columel. de re rustic. lib. 10 & Matute ubi supra §. 1. De [sect. 106] arboribus quoque, & serpentibus, & cur olim ab alijs nationibus pro Dijs coli solerent, & hodie etiam colantur, plura congerit Thom. Boz. lib. 1. de signis Eccles. cap. 4. Et [sect. 107] Zeilanos Indos Simiae dentem magno pretio emisse, ut eum adorarent, Simon Maiol. recenset in dieb. Canicul. colloq. 7. de quadrupedibus, pag. 174. tom. 1. Quinimo [sect. 108] & inter Christianos quosdam, hanc olim corruptelam viguisse, ut simul cum Christo idola colerent, aperte ostendit D. Paul. 1. Corint. 5. & ibidem expressius D. Chrysost. & D. Greg. lib. 7. epistol. 20. & lib. 8. epist. 5. quos refert Alanus Copus dialog. 4. cap. 7. in fine. Et possem quidem innumera alia de idololatria omnium nationum explorare simul & deplorare, & quam varios, ridendos, & portentosos Deos coluerint, & quam impijs, obscoenis, & detestandis sacrificijs illos prosecuti fuerint, nisi de hoc argumento latissime scripsissent [sect. 109] Auctores supra citati, praecipue D. August. Clem. Alex. Arnob. Tertul. Cyprian. Lactan. Firmian. Iustin. D. Thom. & alij, qui apologias adversus Gentiles ediderunt. Lilius Giral. in integro, & eruditissimo lib. de Dijs Gent. Alex. ab Alexand. & eius additionat. Tiraq. lib. 6. dier. Genial. cap. fin. lib. 2. cap. 22. lib. 3. cap. 12 & lib. 4. cap. 14. Thom. Boz. lib. 2. de sign. Eccles. cap. 10. & lib. 12. cap. 15. & lib. 22. cap. 2. Pet. Fab. lib. 3. Semest. cap. 1. cum quatuor seqq. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, & idolum Ioan. Bohem. de morib. Gent. pag. 33. & 57. Simon Maio. tom. 2. colloq. 1. per tot. Ioseph. Acosta in hist. Moral. Ind. lib. 5. in prooem. & de procur. Ind. salu. lib. 1. cap. 2. 3. 4. & 5. Fr. August. Davila in hist. Mexic. lib. 1. cap. 24. & 25. Simon Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 1. Torquem. in Monarc. Ind. tom. 2. in prooem. & lib. 6. cap. 1. 2. 3. & 4. Raph. de la Torre ubi sup. q. 94. per plures disputationes, Franc. Torreblanca de Magia divinatr. lib. 1. cap. 17. & 18. Fr. Ioan. dela Puente in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 12. & 13. ubi etiam agit de antiquorum Hispanorum idololatria, & quando apud illos initium habuit: & Bern. Aldrete d. lib. 3. de antiq. Hisp. cap. 6. Et ad illud, [sect. 110] quod de blasphemiae crimine addidimus, quae in idololatria virtualiter inest, & ob quam bellum iuste infidelibus inferri posse, ex communi opinione probavimus, responderi etiam potest cum Doctoribus supra citatis, & praecipue cum Gregorio de Valencia dict. disp. 1. q. 10. punct. 6. vers. Illud autem, blasphemiam, quae in idololatria, inest, materialem esse, & in facto consistere; quia reipsa idololatrae Christvm Devm verum suis superstitionibus negant. Hanc autem non sufficere ad hoc, ut illis bellum legitimum inferatur, alioqui omnes Infideles, Paganos, & Iudaeos debellare liceret; sed illam [sect. 111] tantum, quae vere & proprie blasphemia appellatur, scilicet quae in verbis consistit, & nostrae Religioni, ac Christianae Reipublicae iniuriam, & scandalum irrogat: ut tradit D. Thom. 2. 2. quaest. 13. art. 1. Etenim in idololatria, etsi blasphemiam contineat, & maius peccatum esse videatur, nulla nostrae Religioni, sed soli Deo iniuris sic, cuius vindictam, ut sup. diximus, ipse sibi reservat. AD quintum autem argumentum [sect. 112] de locis & exemplis sacrae Scripturae, D. Augustini, Cypriani, & aliorum Patrum, quibus, solam idololatriam, legitimam bellandi causam praebere, contendimus, responderi potest, [sect. 113] veteris legis exempla, maxime quae ad delictorum punitionem spectant, admirari a nobis potius, quam imitari debere, ut multis argumentis ostendit Gratian. in cap. nos si incompetenter 41. vers. His ita respondetur, 2. q. 7. D. August. in cap. dixit Dominus 12. 14. q. 5. & in cap. si quis 19. 22. q. 2. Et praeterea, nunquam[sect. 114] populum Israel, auctoritate propria, Chananaeorum, Amorrhaeorum, & aliorum Gentium provincias occupasse, ob id tantum, quod infideles, aut idololatrae essent, vel alijs criminibus contra naturam operam darent; sed propter specialem, & expressam Dei sussionem, & donationem, qui eis illas terras ad habitandum promiserat: vel quia eis transitum impediebant, aut aliter infensi erant: vel quia ut ait D. August. lib. 6. quaest. q. 10. in Iosue, & lib. 44. quaest. 4. sup. Numer. cap. 20. serm. 105. de tempore, tom. 10. & Cassian. collat. 5. cap. 24. Sem filius Noe illarum dominus fuerat, & postea, per vim & arma, Chananaei, filij Cham, eas sibi usurparunt: unde cum filij Abrahae a Sem originem ducerent, illas repetendi & vindicandi, ius praetendere potuerunt. Quibus rationibus alias addit D. Thom. in 4. distinct. 39. artic. 1. ad. 1. ob quas bella illa non inique ex iure gentium gesta declarat, & prosequitur Sotus lib. 5. de iustit. & iure, quaest. 3. artic. 3. in fine, Acosta de procur. Ind. salu. lib. 2. cap. 5. Banez d. art. 10. col. 532. Aragon in 2. 2. q. 10. artic. 8. pag. 292. vers. Respondetur, novissime Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 27. pag. 159. & sequent. & Pat. Franc. Suar. post haec scripta in tract de Charitat. disp. 13. sect. 5. n. 2. Licet verum sit, in horum consequentiam, [sect. 115] Deum etiam Israelitis praecepisse, ut idolorum templa destruerent, & radicitus dissiparent, ne praedictarum nationum exemplo dilectus sibi populus contaminaretur, quem nimis his superstitionibus deditum esse sciebat. Et eodem modo accipiendus est locus ille [sect. 116] alter Deuter. cap. 20. quo civitates procul positas deleri Dominus iusserat. Etenim non ob diversitatem Religionis, sed ob alias causas, & iniurias bellum illis indici, eiusdem capitis initium demonstrat, ubi aperto ore eos hostes appellat: Si exieris ad bellum contra hostes tuos. Etsi ratione idololatriae, & aliorum criminum contra naturam, puniendi essent, non exciperet Dominus foeminas, quae & ipsae eisdem peccatis tenerentur, neque cum illis pacem, & soedus inire permitteret, quod cum alijs septem nationibus terrae Promissionis stricte vetuerat in cap. 7. 9. & 12. eiusdem Deut. ut bene advertunt Abulens. & Lyran. ibidem, idem Abulens. 2. Paralipom. cap. 8. Magist. Histor. cap. 11. sup. Deuter. Episcop. Chiapens. in Apolog. contra Sepulved. & Mag. Banez ubi supr. Vt omittam Glossam Interlinealem, quae, Gentes procul positas, interpretatur, idest, Religione diversas (cuius verbis Sepulveda nimis exultat) in sensu allegorico & morali accipiendam esse, & de haereticis, & spiritui adversantibus hominibus, non de idololatris, aut infidelibus textum illum exponere: [sect. 117] quos etiam in pace, & Scripturae testimonijs, & in ore gladij, quod est Verbum Dei, expugnandos esse testatur. Similemque expositionem admittunt [sect. 118] loca Divi Augustini, & Divi Cypriani in argumento relata: nam ut advertit Gregor. de Valencia dict. disp. 7. col. 413. vers. Ad tertium, loquuntur de idololatris a fide apostatis, ut ex eorum verbis apparet, vel secundum Banez ubi supra, quando bellum idololatris, & facinorosis infligitur ab his, quibus ipsi subiecti sunt, quod omni iure licere, iam diximus, ut [sect. 119] ostendunt exempla Ezechiae, & Nabuchodonosor, ab eisdem Sanctis considerata, & Mathathiae, qui interfecit Iudaeum, qui ad aram sacrificaturus accesserat, 1. Machab. 2.