Pat. quoque Mag. Lorca in 2. 2 sect. 3. diip. 52. num. 2. pag. 968. cum iustum [sect. 9] esse bellum asseruisset, quod defensivum appellatur, eandem conclusionem ampliat, ut non solum in propria defensione procedat, sed & in alterius cuiuslibet innocentis, etiam auxilium nostrum non postulantis, vel liberari renuentis: & ideo, inquit, iustum fuit bellum, quo [sect. 10] Abraham in liberationem Lot percussit quinque Reges Amorrhaeorum, Genesis 14. Et ex eodem capite potuit esse bellum iustum contra Indos barbaros, apud quos srequenter in usu erant caedes hominum innocentium ad sacrificia, & ad vescendum humanis carnibus.