Pat. quoque Mag. Lorca in 2. 2 ſect. 3. diip. 52. num. 2. pag. 968. cùm iuſtum † eſſe bellum aſſeruiſſet, quod defenſivum appellatur, eandem concluſionem ampliat, ut non ſolùm in propria defenſione procedat, ſed & in alterius cuiuslibet innocentis, etiã auxilium noſtrum non poſtulantis, vel liberari renuentis: & ideò, inquit, iuſtum fuit bellũ, quo † Abraham in liberationem Lot percuſsit quinque Reges Amorrhæorum, Geneſis 14. Et ex eodem capite potuit eſſe bellum iuſtum cõtra Indos barbaros, apud quos ſrequenter in uſu erant cędes hominum innocentium ad ſacrificia, & ad veſcendum humanis carnibus.