Bene tamen verum est, quod, ut supradicti auctores advertunt, praesertim Anton. a Corduba dict. quaest. 57. dub. 6. per totum, pag. 505. & sequentibus, [sect. 12] ad iustitiam huius belli, quod pro innocentium defensione, & liberatione adversus barbaros irrogatur, necessarium esse videtur, ut prius blande, & sufficienter moneantur, ut a suis cruentis sacrificijs, tyrannicis oppressionibus, & feralibus convivijs abstineant. Nemo [sect. 13] etenim prudens remedijs durioribus, & severioribus uti debet prius quam mitiora illud & faciliora experiatur, iuxta illud Ovid. 1 Metamor.