Ac quemadmodum in alijs causis, quae bellum iustum reddere solent, [sect. 16] admonitio, & requisitio adversae partis praecedere debet, ut ab iniurijs, quas ferre parat, abstineat, vel quae intulit damna compenset, ut praeclare ostendit D. August. relatus in cap. Dominus noster 23. q. 2. & alij auctores, quos adduximus sup. cap. 12 num. 3. Bald. in l. si manumissor, C. de obseq. patron. praestand. idem Bald. in l. 2. num. 71. C. de servit. & aqua, Angel. cons. 14. col. 1. Martin. Laud. de bello, § 37. & §. 39. Lancelotus Conrad. in temp. iudic. lib. 1. cap. 1. §. 3. in verb. Bellum, numer. 5. ita & in hac, quae pietatis causa suscipitur, longe maiori ratione nihil impium. & crudele intervenire oportet, nisi prius seria haec animadversio praecedat, illiusque effectus irriti esse videantur, ut repetimus infra cap. seq. ex num. 5. & infra hoc eodem cap. num. 52. Et exemplo suo ostendebant [sect. 17] Romani, qui per Feciales, iam inde a Numa Pompilio constitutos, ita demum bellum comminabantur, ac decernebant, si praemoniti hostes, res ablatas non redderent, & iusta facere recusassent, ut insinuat Cicero dict. lib. 1. offic. Bella (inquiens) non nisi iustis de causis suscipiantur, nec inferantur, nisi rebus repetitis, ne saeviatur ultra modum in victos; ut late tradunt Dionys. Halicar. Livi. Fenestel. Plutarc. & alij, quos refert Rosin. de antiq. Roman. lib. 10. cap. 1. & 2. latissime Alexan. & eius additionat. Tiraq. lib. 5. Genial. c. 3. Zassius in l. 2. §. & ita leges, D. de orig. iur. Andr. Gail. de pignorationib. sive repraesalijs cap. 2. Balthasar Ayala de iure, & officio belli lib. 1. cap. 1. & Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 32. num. 15. & sequentib. [sect. 18] qui tamen n. 107. hoc non requiri docet, ubi de inferendo bello Turcis, infidelibus, & haereticis, & alijs fidei hostibus agitur. Ex eodem quoque fonte dimanat, eximie [sect. 19] curare debere Principes, qui haec bella pro innocentium defensione suscipiunt, ut defensio ista cum minimo infidelium damno adhibeatur, ita ut neque dominio, neque vita spolientur, si possunt terrore, aut subiectione aliqua contineri. Et cum primis caveatur, ne plures innocentes eiusmodi bellorum occasione absumantur, quam ipsorum barbarorum tyrannide, & cruentis sacrificijs, aut mactationibus perire potuissent. Quod optime advertit, & parum in his Indicis bellis curatum fuisse, dolet Ioseph Acosta dict. lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 6. pag. 232. & Banez d. quaest. 10. art. 10. pag. 535. vers. Tertia conclusio, in fine. [sect. 20] Nimis tamen absolute docentes, ab hoc bello abstinendum, si ex eo sequeretur mors plurium innocentium, quam esset numerus immolandorum. Nam supposito, quod propter hanc causam iuste pugnatur, ut cum ipsis, & alijs auctoribus asseruimus, omnia quoque licere, affirmare debemus, quae ad comparandam victoriam, & compescendos barbaros necessaria, & commoda fuerint: & licet ex intentione nullum damnum innocentibus inferri possit, [sect. 21] quia semper bellum eo proposito fieri debet, ut malum vitetur, & bonum promoveatur, cap. militate 23. q. 1. [sect. 22] Per accidens tamen, & ex consequenti, contra eos quoque praeliari potest, praesertim, ubi ab alijs interpugnandum distingui nequeunt, vel cum ipsis nocentibus, ut semper fieri assolet, arma sumunt, impediuntque, ne victoria paretur, & finis praedictis sacrificijs, & mactationibus hominum imponatur, ut perspicue colligitur ex ijs, quae in materia de bello communis omnium Theologorum, & Iurisconsultorum opinio, & resolutio testatur, de qua per Victoriam in relat. de bello ex num. 15. Covarru. in reg. peccatum, 2. part. §. 11. Sylvest. verb. Bellum, quaest. 9. & 10. Caietan. eod. verb. Adrian. quaest. de bello, §. Sed an, Castro lib. 2. de iusta haeret. punit. cap. 14. Ayala de iure, & offic. belli, lib. 1. cap. 5. Molina de iust. & iure tract. 2. ex disput. 117. usque ad 122. Lorca in 2. 2. sect. 3. disput. 53. membr. 1. pag. 981.