Atque ita † Molina dict. diſputat. 106. in fine, quamvis in his bellis, quæ ad ſubveniendum innocentibus inferuntur, illis multum conſulendum eſſe ſuadeat, in quorum gratiam pugnatur, quorumq́ue partes aguntur: fas tamen eſſe, inquit, bellantibus, expenſas belli de bonis adverſariorum, etiam innocentium, ſibi uſurpare, & recompenſationem iniuriarum, & damnorum, ſi quę ab adverſarijs interbellandum acceperunt, necnon iuſtum præmiũ ſui laboris, & induſtrię: Neque enim gratis tenentur, ſe exponere periculis, ſuamq́ue operam, & induſtriam collocare. Ipſi quoque hoſtes tenentur, hęc omnia ſolvere, qui cauſa iniuſta fuerunt, ut bellum iuſtum adverſus eos ſuſciperetur. Quinimo † & imperium ab eis auferri poſſe reſolvit, ſi ad innocentum, illiuſq́ue Reipublicę bonum ſpectet, ut bellantes dominium integrum earum regionum aſſumant. Id quod plerumque uſu, inquit, eveniet, & in his Indiarum Occidentalium provincijs contigiſſe videmus, tum ipſorum barbarorum factis, & fatis, tum bellorum eventibus, Ducumq́ue, & militum facinoribus ita deſiderantibus. † Licèt ſemper noſtris pijſsimis Regibus curæ fuerit, & inviolabili lege ſanxerint, ut in omnibus expeditionibus, quę fiunt, faciendæq́ue ſunt, ſive ad novas gentes quęrendas, ſive ad iam quæſitas perveſtigandas, Indi omnes liberi maneant, ſuiſq́ue rebus, & dominijs liberè uti relinquantur, neque noſtri milites illos aggrediantur, vexent, aut cædant non laceſsiti: neque undecunque captos ſervire compellant, de quo aliqua tradit Ioſeph. Acoſtad. lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 7. & Nos ſuprà ſæpè tetigimus, & pluribus inferiùs agemus.