Svperest, ut de tertio membro dispiciamus, scilicet de peccatis, quae ab istis Indis passim perpetrari probavimus, Deum verum non colentes, nec cognoscentes, & foedis suis, ac spurcis moribus omnia naturalis iuris praecepta turbantes, & transgredientes. Et in hoc, quamvis auctores, ut vidimus, maximopere digladientur, satis [sect. 26] probabilem censeo Innocentij, & sequacium opinionem, qui propter haec crimina puniri, & debellari posse a Christianis Principibus de licentia Summi Pontificis tradunt, si moniti ab illis non desistant: quod tenuit, & late contra Victoriam defendere conatus fuit insignis noster Gregor. Lupus in l. 2. titul. 23. part. 2. glos. magn. colum. 16. vers. Ego vero, dicens, hanc sententiam esse communem omnium Canonistarum, & Legistarum, & aliquorum theologorum. Et [sect. 27] adeo certum esse concludit Marta in tractat. de iurisdictione 1. part. cap. 24. ut piaculum ducat de ea dubitare, & Marquard. in tract. de Iudaeis & Infidelib. 3. par. cap. 1. num. 39. ubi aperte inquit, quod non peccarunt Hispani, qui punierunt Indos delinquentes contra naturam. Et licet idem Gregor. Lupus in eadem glos. colum. ultim. vers. sexta conclusio, in angustia, ut ipse inquit, decidendi positus, consulere ad praesens ausus non fuerit, quod in acquisitione istorum Indorum illa doctrina Innocentij utamur: eam tamen sub quadam distinctione novissime admittunt [sect. 28] Ioan. Azorius dict. lib. 8. instit. mora. cap. 24. quaest. 9. & eam sequens, & transcribens Fr. Thom. a Iesu de procur. omni. gent. salu. lib. 5. dub. 4. pag. 207. dicentes, quod licet infideles iuste puniri nequeant, ubi id ius naturae non servant, quod debitum Deo cultum, & honorem tribuendum praescribit. Si vero illud aliud ius eiusdem naturae dissolvant, perrumpant, & negligant, quod cuique homini reddendum, quod suum est, iubet, & alijs non fieri, quod nobis fieri nollemus, tunc iure optimo puniri possent, ut si furta, latrocinia, adulteria, homicidia, falsa testimonia, incestus, stupra aut ipsi perpetrarent, aut liberam facultatem, huiusmodi mala perpetrandi, concederent, vel passim in subditis sine ulla poena ac supplicio permitterent. His etenim legibus naturae violatis, plane consequitur, ut innocentes multis damnis, incommodis, & malis afficiantur, communisque humanae Reipublicae salus, pax, & tranquillitas in tuto consistere nequeat. Pro quibus defendendis licitum est, vi, & armis adversus quoslibet infideles certare, ut iam supra probatum reliquimus.