Svperest, ut de tertio membro diſpiciamus, ſcilicet de peccatis, quæ ab iſtis Indis paſsim perpetrari probavimus, Deum verum non colentes, nec cognoſcentes, & fœdis ſuis, ac ſpurcis moribus omnia naturalis iuris præcepta turbantes, & tranſgredientes. Et in hoc, quamvis auctores, ut vidimus, maximopere digladientur, ſatis † probabilem cenſeo Innocentij, & ſequacium opinionem, qui propter hæc crimina puniri, & debellari poſſe à Chriſtianis Principibus de licentia Summi Pontificis tradunt, ſi moniti ab illis non deſiſtant: quod tenuit, & latè contra Victoriam defendere conatus fuit inſignis noſter Gregor. Lupus in l. 2. titul. 23. part. 2. gloſ. magn. colum. 16. verſ. Ego verò, dicens, hanc ſentẽtiam eſſe communem omnium Canoniſtarum, & Legiſtarum, & aliquorum theologorum. Et † adeò certum eſſe concludit Marta in tractat. de iuriſdictione 1. part. cap. 24. ut piaculũ ducat de ea dubitare, & Marquard. in tract. de Iudęis & Infidelib. 3. par. cap. 1. num. 39. ubi apertè inquit, quòd non peccarunt Hiſpani, qui punierunt Indos delinquentes contra naturam. Et licèt idem Gregor. Lupus in eâdem gloſ. colum. ultim. verſ. sexta concluſio, in anguſtia, ut ipſe inquit, decidendi poſitus, conſulere ad præſens auſus non fuerit, quòd in acquiſitione iſtorum Indorum illâ doctrinâ Innocentij utamur: eam tamen ſub quadam diſtinctione noviſsimè admittunt † Ioan. Azorius dict. lib. 8. inſtit. mora. cap. 24. quæſt. 9. & eam ſequens, & trãſcribens Fr. Thom. à Ieſu de procur. omni. gent. ſalu. lib. 5. dub. 4. pag. 207. dicẽtes, quòd licèt infideles iuſtè puniri nequeant, ubi id ius naturæ nõ ſervant, quod debitum Deo cultum, & honorem tribuendum præſcribit. Si verò illud aliud ius eiuſdem naturæ diſſolvant, perrumpant, & negligant, quod cuique homini reddendum, quod ſuum eſt, iubet, & alijs non fieri, quod nobis fieri nollemus, tunc iure optimo puniri poſſent, ut ſi furta, latrocinia, adulteria, homicidia, falſa teſtimonia, inceſtus, ſtupra aut ipſi perpetrarent, aut liberam facultatem, huiuſmodi mala perpetrandi, concederent, vel paſsim in ſubditis ſine ulla pœna ac ſupplicio permitterent. His etenim legibus naturæ violatis, planè conſequitur, ut innocentes multis damnis, incommodis, & malis afficiantur, communiſq́ue humanę Reipublicæ ſalus, pax, & tranquillitas in tuto conſiſtere nequeat. Pro quibus defendendis licitum eſt, vi, & armis adverſus quoslibet infideles certare, ut iam ſuprà probatum reliquimus.