Quae distinctio in utraque sui parte vera esse videtur. Nam [sect. 29] errorem in Dei cognitione, & cultu, ac mysterijs fidei, etiam quae ad salutem sunt necessaria, omnes auctores magis communiter in infidelibus excusare solent, & invencibilem sive inculpabilem ignorantiam admittere tradunt, si illis talia mysteria proposita non fuerint, nec per eos steterit, quominus proponerentur, ut constat ex D. Thom. 2. 2 quaest. 10. artic. 1. Durand. in 3. distin. 25. q. 1. ad 1. Victoria in relect. de Indis, conclus. 1. & sequentib. Conrad. de contract. quaest. 100. Almain. tract. 1. moral. cap. 4. propos. 2. Vega lib. 6. de iustificat. cap. 18. Alphons. de Castro lib. 2. de lege poenali, cap. 14. Pet. de Soto in tract. de ration. meden. peccat. lect. 2. post medium, Gabriel Vazquez in 1. 2. q. 76. artic. 2. disput. 120. Pat. Suarez in tract. de fide, disput. 17. sect. 1. & 2. per totam, & diximus supra hoc lib. cap. 10. num. 79.