Etenim [sect. 30] licet nihil esse possit tam apertum, tamque perspicuum, quam esse aliquod Numen praestantissimum, quo inferiora haec, & superiora regantur: ita ut qui neget, vix sanae mentis existimari debeat, ut ait Aristot. lib. 1. Topic. cap. 9. Cice. lib. 2. de nat. Deor. Arnob. lib. 1. advers. Gent. & sup. cap. 13. ex num. 75. in argumentis contrariae sententiae retulimus, & novissime adversus Atheistas eleganter concludit Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernatore Christ. lib. 2. cap. 23. ex pag. 294. Res tamen [sect. 31] maxima, & obscurissima est Dei veri cognitio, & quae nec doceri, nec exprimi satis sine fide ab hominibus potest; quia non est cognitio sine fide, neque fides sine cognitione. Estque Deus res quaedam captu, ac venatu difficilis, semper recedens, atque a persequente procul se removens, ut praeclare prosequitur Clemens Alexand. lib. 2. Stromat. cap. 1. & 5. & lib. 5. cap. 1. & lib. 7. cap. 4. & D. Augustinj. in alijs locis relatis a Vazquez dict. cap. 3. & praesensit Plato in Timeo, dum dixit, Genitorem universitatis tam difficile est invenire, quam inventum impossibile digne profari. Et [sect. 32] Simonides, qui ut refert Cicero lib. 1. de nat. Deor. cum quaesitus fuisset a Hierone Tyranno, quid aut qualis esset Deus? deliberandi causa sibi unum diem postulavit, cum idem ex eo postridie quaereret; biduum petijt: cum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero quaereret, cur ita faceret? Quia quanto, inquit, diutius considero, tanto res mihi videtur obscurior. Atvero, [sect. 33] si de praeceptis naturalibus agamus, & praesertim illis, quae prioris classis esse dicuntur, & hominibus, eo ipso quod homines sint, natura praescribit: plane constat, nullam in eorum transgressione ignorantiam, vel excusationem admitti, ut communiter docent omnes Theologi post D. Thom. in 2. 2. quaest. 94. art. 6. & plures alij, quorum mentionem fecimus sup. cap. proximo, num. 34. & eruditissimus, & illustriss. Cardin. Toletus in summa lib. 4. cap. 6. num. 9.