Etenim † licèt nihil eſſe poſsit tam apertum, tamq́ue perſpicuum, quàm eſſe aliquod Numen præſtantiſsimum, quo inferiora hæc, & ſuperiora regantur: ita ut qui neget, vix ſanæ mentis exiſtimari debeat, ut ait Ariſtot. lib. 1. Topic. cap. 9. Cice. lib. 2. de nat. Deor. Arnob. lib. 1. adverſ. Gent. & ſup. cap. 13. ex num. 75. in argumentis contrariæ ſententiæ retulimus, & noviſsimè adverſus Atheiſtas eleganter cõcludit Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernatore Chriſt. lib. 2. cap. 23. ex pag. 294. Res tamen † maxima, & obſcuriſsima eſt Dei veri cognitio, & quæ nec doceri, nec exprimi ſatis ſine fide ab hominibus poteſt; quia non eſt cognitio ſine fide, neque fides ſine cognitione. Eſtq́ue Deus res quædam captu, ac venatu difficilis, ſemper recedens, atque a perſequente procul ſe removens, ut præclarè proſequitur Clemens Alexand. lib. 2. Stromat. cap. 1. & 5. & lib. 5. cap. 1. & lib. 7. cap. 4. & D. Auguſtinj. in alijs locis relatis à Vazquez dict. cap. 3. & præſenſit Plato in Timeo, dum dixit, Genitorem univerſitatis tam difficile eſt invenire, quàm inventum impoſsibile dignè profari. Et † Simonides, qui ut refert Cicero lib. 1. de nat. Deor. cùm quæſitus fuiſſet à Hierone Tyranno, quid aut qualis eſſet Deus? deliberandi cauſâ ſibi unum diem poſtulavit, cùm idem ex eo poſtridie quæreret; biduum petijt: cùm ſæpius duplicaret numerum dierum, admiranſq́ue Hiero quæreret, cur ita faceret? Quia quanto, inquit, diutius conſidero, tanto res mihi videtur obſcurior. Atverò, † ſi de præceptis naturalibus agamus, & præſertim illis, quæ prioris claſsis eſſe dicuntur, & hominibus, eo ipſo quòd homines ſint, natura præſcribit: planè conſtat, nullam in eorum tranſgreſsione ignorantiam, vel excuſationem admitti, ut communiter docẽt omnes Theologi poſt D. Thom. in 2. 2. quæſt. 94. art. 6. & plures alij, quorum mentionem fecimus ſup. cap. proximo, num. 34. & eruditiſsimus, & illuſtriſſ. Cardin. Toletus in ſumma lib. 4. cap. 6. num. 9.