Quibus addere possumus [sect. 35] elegantem Impp. Valent. Theod. & Arcad. constitutionem in l. 1. C. quando liceat unicuique sine iudice se vindicare, ubi tradunt, in publicos hostes, latrones, & pacis, ac quietis publicae turbatores, [sect. 36] omnes homines, quantumvis privatos, iudices, & ultores esse: Nam quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto. Cui conveniunt verba Tertull. in Apolog. quem refert Iacob. Durantius Cassellius lib. 1. var. cap. 1. In reos maiestatis, & publicos hostes omnis homo miles est, Catonis apud Sallust. in Catil. Nam caetera maleficia tum persequere, ubi facta sunt, hoc nisi provideris, ne accidat, ubi evenerit, frustra iudicia implores: & alia, [sect. 37] quae de nocturnis, & agrestibus furibus, & latronibus occidendis, & iure sibi propria auctoritate dicendo, ubi iudex deficit, vel in mora periculum inest, docet text. in l. itaque, D. ad leg. Aquil. l. furem, D. ad leg. Cornel. de sicar. l. fi pignore, §. furem, D. de furt. l. de pupillo, §. si quis rivos, D. de oper. novi nuntiat. l. quae situm, D. de pignor. l. ait. Praetor. §. si debitorem, D. quae in fraud. cred. l. ult. C. in quib. caus. in integr. rest. cum alijs, quae late cumulant Alberic. in dictionar. verb. Vindicta, Hippolit. de Marsil. in l. uni. numer. 4. C. de rapt. virgin. Fuscus in sing. verbo, Occidere, numer. 3. Tiber. Decian. in tract. criminal. lin. 6. cap. 28. numer. 2. & lib. 9. cap. 29 Cuiacius lib. 14. observation. cap. 15. Forcatulus in necyom. dialog. 96. u. 11. & 12. & Guiller. Fornerius lib. 1. selectar. cap. 22. Neque longe abest alia iuris regula, qua docemur, [sect. 38] ratione delicti reos forum alienum sortiri, & a iudice, alias non suo, puniri posse, de qua in l. 1. & auth. qua in provincia, C. ubi de crimin. agi oport. l. 1. C. ubi Senat. vel Clariss. l. si cui, §. idem Imper. & l. ultim. D. de accusat. cap. 1. de raptor. cap. postulasti, cap. ultim de for. comper. ubi glos. verbo, Ratione delicti, ita inquit: Nota, quod ratione delicti efficitur quis de iurisdictione alterius; [sect. 39] & ita delictam dat iurisdictionem ei, qui alias eam non habebat: idem probat. l. 32. titul. 2. part. 3. l. 15. tit. 1. part. 7. ubi Gregor. alia plurima congerit, & late prosequitur Covar. in pract. cap. 11. Maranta de ord. iudic. 4. part. distinct. 8. ex num. 1. Duenas regula 378. Clar. & eius addition. Baiard. in prax. crimin. § .fin. q. 38. Bobadilla, qui plures refert in Polit. lib. 2. cap. 13. ex num. 71. & cap. 16. n. 154. & novissime Barbosa in l. haeres absens, §. proinde, D. de iudicijs.