Quibus addere poſſumus † elegantem Impp, Valent. Theod. & Arcad. conſtitutionem in l. 1. C. quando liceat unicuique ſine iudice ſe vindicare, ubi tradunt, in publicos hoſtes, latrones, & pacis, ac quietis publicæ turbatores, † omnes homines, quantumvis privatos, iudices, & ultores eſſe: Nam quod ſerum eſt punire iudicio, ſubiugamus edicto. Cui conveniunt verba Tertull. in Apolog. quem refert Iacob. Durantius Caſſellius lib. 1. var. cap. 1. In reos maieſtatis, & publicos hoſtes omnis homo miles eſt, Catonis apud Salluſt. in Catil. Nam cætera maleficia tum perſequare, ubi facta ſunt, hoc niſi provideris, ne accidat, ubi evenerit, fruſtra iudicia implores: & alia, † quæ de nocturnis, & agreſtibus furibus, & latronibus occidẽdis, & iure ſibi propriâ auctoritate dicendo, ubi iudex deficit, vel in mora periculum ineſt, docet text. in l. itaque, D. ad leg. Aquil. l. furem, D. ad leg. Cornel. de ſicar. l. fi pignore, §. furem, D. de furt. l. de pupillo, §. ſi quis rivos, D. de oper. novi nuntiat. l. quæ ſitum, D. de pignor. l. ait. Prætor. §. ſi debitorẽ, D. quę in fraud. cred. l. ult. C. in quib. cauſ. in integr. reſt. cum alijs, quæ latè cumulant Alberic. in dictionar. verb. Vindicta, Hippolit. de Marſil. in l. uni. numer. 4. C. de rapt. virgin. Fuſcus in ſing. verbo, Occidere, numer. 3. Tiber. Decian. in tract. criminal. lin. 6. cap. 28. numer. 2. & lib. 9. cap. 29 Cuiacius lib. 14. obſervation. cap. 15. Forcatulus in necyom. dialog. 96. u. 11. & 12. & Guiller. Fornerius lib. 1. ſelectar. cap. 22. Neque longè abeſt alia iuris regula, quâ docemur, † ratione delicti reos forum alienum ſortiri, & à iudice, aliàs non ſuo, puniri poſſe, de qua in l. 1. & auth. qua in provincia, C. ubi de crimin. agi oport. l. 1. C. ubi Senat. vel Clariſs. l. ſi cui, §. idem Imper. & l. ultim. D. de accuſat. cap. 1. de raptor. cap. poſtulaſti, cap. ultim de for. comper. ubi gloſ. verbo, Ratione delicti, ita inquit: Nota, quòd ratione delicti efficitur quis de iuriſdictione alterius; † & ita delictam dat iuriſdictionem ei, qui aliàs eam non habebat: idem probat. l. 32. titul. 2. part. 3. l. 15. tit. 1. part. 7. ubi Gregor. alia plurima congerit, & latè proſequitur Covar. in pract. cap. 11. Maranta de ord. iudic. 4. part. diſtinct. 8. ex num. 1. Dueñas regula 378. Clar. & eius addition. Baiard. in prax. crimin. § .fin. q. 38. Bobadilla, qui plures refert in Polit. lib. 2. cap. 13. ex num. 71. & cap. 16. n. 154. & noviſsimè Barboſa in l. hæres abſens, §. proinde, D. de iudicijs.