Quibus ego magis in terminis nostrae quaestionis adijcio [sect. 40] celebrem text. in cap. in Archiepiscopatu, de raptor. ubi cum summus Pontifex tradat, Saracenos, crimen sodomiae committentes, ab Archiepiscopo Panormitano puniri posse, advertunt Abbas, & Ioan. de Annania ibidem, ideo illud crimen mixti fori effectum, & puniri potuisse, non solum a iudice saeculari, verum etiam ab Ecclesiastico: [sect. 41] quia infideles illi contra legem naturae peccarunt, & ad hoc probandum allegant doctrinam Innocent. & Ioan. Andr. in d. cap. quod super, & idem latius tradit Tiber. Decian. lib. 4. crimin. cap. 27. num. 2. & Bobadilla d. lib. 2. cap. 17 num. 67. Inquit tamen Decianus, hoc intelligendum esse in defectum iudicis saecularis, & fic mediate: immediate enim subsunt saeculari, & legibus Imperialibus, non Canonicis, cap. gaudeamus, ubi omnes, de divortijs, & toto tit. C. de Iudaeis. Et Postea prosequitur alios casus, in quibus Ecclesiastici iudices contra Iudaeos, & infideles procedere possunt.