Quibus ego magis in terminis noſtræ quæſtionis adijcio † celebrem text. in cap. in Archiepiſcopatu, de raptor. ubi cùm ſummus Pontifex tradat, Saracenos, crimen ſodomiæ committentes, ab Archiepiſcopo Panormitano puniri poſſe, advertunt Abbas, & Ioan. de Annania ibîdẽ, ideò illud crimen mixti fori effectum, & puniri potuiſſe, non ſolùm à iudice ſæculari, verùm etiam ab Eccleſiaſtico: † quia infideles illi contra legem naturæ peccarunt, & ad hoc probandum allegant doctrinam Innocent. & Ioan. Andr. in d. cap. quod ſuper, & idem latiùs tradit Tiber. Decian. lib. 4. crimin. cap. 27. num. 2. & Bobadilla d. lib. 2. cap. 17 num. 67. Inquit tamen Decianus, hoc intelligendum eſſe in defectum iudicis ſæcularis, & fic mediatè: immediatè enim ſubſunt ſæculari, & legibus Imperialibus, nõ Canonicis, cap. gaudeamus, ubi omnes, de divortijs, & toto tit. C. de Iudæis. Et Poſteà proſequitur alios caſus, in quibus Eccleſiaſtici iudices contra Iudæos, & infideles procedere poſſunt.