Ad secundum autem argumentum, ex sacrae Paginae auctoritatibus sumptum, quibus probavimus, praedictorum scelerum ultionem, & vindictam Deo relinquendam esse: Respondetur, [sect. 42] loca illa Deuter. 35. Pauli ad Roman. 12. & ad Hebrae. 10. non eam mentem habere, ut humanam punitionem excludant, qua mediante, solet Deus sua iudicia exercere. Alioqui (ut ait Corduba dict. dub. 5. pag. 504. vers. Sed certe) sequeretur, nullum compelli posse, ut a peccato vel errore, aut haeresi recedat, modo Christianus sit, modo non. Quod haud dubie esset contra [sect. 43] doctrinam Sanctorum, & Ecclesiae, ut patet ex cap. nimirum, cap. displicet, cap. si duo, cap. si Ecclesia, cap. qui peccat 23. quaest. 3. cap. ea vindicta 23. quaest. 4. & ex traditis a D. Thom 2. 2. quaest. 3. articul. 2. ad tertium. Quapropter Caietan. in dict. epist ad Hebrae. cap. 10. sic illum locum exponit: Nullus enim iuste vindicat, nisi Deus, aut Divina auctoritate. Et Cornel. a Lapide d. cap. 12. ad Roman. num. 156. Postquam communem illius loci expositionem esse tradidit, ut ibi D. Paulus loquatur de propria iniuria remittenda, eiusque vindicta Deo relinquenda, ita subiungit: [sect. 44] Ex hac Mosis, & Pauli sententia Manichaei Anabaptistae, Lutherus, & Erasmus docent, apud Christianos non licere Magistratui bello, aliove modo vindicare Reipublicae iniurias, & improborum peccata: sed errant gravissime: [sect. 45] Nam vindicta Magistratus est vindicta Dei, ut probatur cap. seq. initio. Privata ergo vindicta hic tantum prohibetur, non autem illa, quae fit per iustitiam, & potestatem publicam, &c.