Ad ſecundum autem argumentum, ex ſacræ Paginæ auctoritatibus ſumptum, quibus probavimus, prædictorum ſcelerum ultionem, & vindictam Deo relinquendam eſſe: Reſpondetur, † loca illa Deuter. 35. Pauli ad Roman. 12. & ad Hebræ. 10. non eam mentem habêre, ut humanam punitionem excludant, quâ mediante, ſolet Deus ſua iudicia exercêre. Alioqui (ut ait Corduba dict. dub. 5. pag. 504. verſ. Sed certè) ſequeretur, nullum compelli poſſe, ut à peccato vel errore, aut hæreſi recedat, modò Chriſtianus ſit, modò non. Quod haud dubiè eſſet cõtra † doctrinam Sanctorum, & Eccleſiæ, ut patet ex cap. nimirum, cap. diſplicet, cap. ſi duo, cap. ſi Eccleſia, cap. qui peccat 23. quæſt. 3. cap. ea vindicta 23. quæſt. 4. & ex traditis à D. Thom 2. 2. quæſt. 3. articul. 2. ad tertium. Quapropter Caietan. in dict. epiſt ad Hebræ. cap. 10. ſic illum locum exponit: Nullus enim iuſtè vindicat, niſi Deus, aut Divina auctoritate. Et Cornel. à Lapide d. cap. 12. ad Roman. num. 156. Poſtquàm communem illius loci expoſitionem eſſe tradidit, ut ibi D. Paulus loquatur de propria iniuria remittenda, eiuſq́ue vindicta Deo relinquenda, ita ſubiungit: † Ex hac Moſis, & Pauli ſententia Manichæi Anabaptiſtæ, Lutherus, & Eraſmus docent, apud Chriſtianos nõ licere Magiſtratui bello, aliove modo vindicare Reipublicæ iniurias, & improborum peccata: ſed errant graviſsimè: † Nam vindicta Magiſtratus eſt vindicta Dei, ut probatur cap. ſeq. initio. Privata ergo vindicta hìc tantùm prohibetur, non autem illa, quæ fit per iuſtitiam, & poteſtatem publicam, &c.