Idem auctor in Comment. sup. Deuter. d. cap. 32. vers. 35. ultionem hanc, quam sibi Deus reservare dicit, per mala, & plagas, in quae corruere solent, impleri notavit, & praesertim per manus hostium, Deo ita ordinante, puniri. Et Nicol. de Lyra in postilla. 11. dict. cap. 10. ad Hebrae. iuxta eundem sensum observat, quod etsi per iudices, & alias humanas potestates dicta scelera saepesaepius puniri contingat: ideo tamen illorum vindicta Deo servari dicitur: Quia etsi iudices vindicent, hoc tamen non convenit eis, nisi in quantum sunt Dei ministri. Quam eandem humanorum iudicum, seu Principum potestatem agnovit etiam Paul. Burgens. in 2. addit. ad d. postillam Lyrani, nisi quod hic verba illa: Mihi vindictam magis exponenda esse, inquit, supplendo defectum iudicum, qui multa mala relinquunt impunita, quasi dicat: Etsi iudices huius saeculi talia non vindicent; tamen mihi vindictam, & ego reddam.