Idem auctor in Comment. ſup. Deuter. d. cap. 32. verſ. 35. ultionem hanc, quam ſibi Deus reſervare dicit, per mala, & plagas, in quæ corruere ſolent, impleri notavit, & præſertim per manus hoſtium, Deo ita ordinante, puniri. Et Nicol. de Lyra in poſtilla. 11. dict. cap. 10. ad Hebræ. iuxta eundem ſenſum obſervat, quòd etſi per iudices, & alias humanas poteſtates dicta ſcelera ſæpeſæpius puniri contingat: ideo tamen illorum vindicta Deo ſervari dicitur: Quia etſi iudices vindicent, hoc tamen non convenit eis, niſi in quantum ſunt Dei miniſtri. Quam eandem humanorum iudicum, ſeu Principum poteſtatem agnovit etiam Paul. Burgenſ. in 2. addit. ad d. poſtillam Lyrani, niſi quòd hic verba illa: Mihi vindictam magis exponenda eſſe, inquit, ſupplendo defectum iudicum, qui multa mala relinquunt impunita, quaſi dicat: Etſi iudices huius ſæculi talia non vindicent; tamen mihi vindictam, & ego reddam.