Quod autem ex alio testimonio eiusdem D. Pauli 1. Corinth. 5. evincebamus, dum nobis de his, qui foris sunt, iudicare, inhibere videtur, difficilius quidem est; quoniam id de infidelibus accipiunt plurimi ex SS. Patribus, & alij Doctores, quod in argumento retulimus. Sed [sect. 46] adhuc plures, & satis quidem congruas solutiones habet, quas exacte prosequuntur Alvar. Pelag. lib. 5. de planct. Eccles. cap. 37. vers. Licet enim, Navar. in cap. ita quorumdam, de Iudaeis notab. 8. num. 4. Corduba dict. dub. 5. pag. 502. vers. Sed certe neque haec auctoribus, Marta dict. tractat. de iurisdict. 1. part. cap. 24. ex num. 56. Valencuela in monit. contra Venet. part. 4. ex num. 181. & Simon Maiolus de perfidia Iudaeor. pag. 72. Inter quas receptior, & Apostoli verbis congruentior esse videtur, ut neutiquam neget Ecclesiae potestatem cohibendi, & puniendi infideles, si praedictis sceleribus inquinati reperiantur. [sect. 47] Sed tantum dicat, non posse adversus illos directe Ecclesiasticum gladium distringere, hoc est, maiori, vel minori excommunicationis sententia uti, cum foris, idest extra Ecclesiae gremium positi sint. Vnde verbum illud, iudicare, explicat Hugo Cardin. ibĂ­dem, idest: Non debeo eos excommunicare, vel ut ait S. Thom. In eos sententiam condemnationis ferre. Bene autem ex causa legitima, monitione debita praecedente, & iudicat, & iudicare potest de eisdem infidelibus iudicio punitivo indirecte, eos poena spirituali excommunicationis puniendo, veluti cum fideles prohibet, ne cum illis communicent, ut habetur in cap. saepe 28. quaest. 1. Et etiam poena temporali, & corporali directe, ut dicitur in eod. cap. saepe, & in cap. Iudaei, cap. postulasti, & cap. consuluit, de Iudaeis, cap. Iudaei, de testibus, cap. post miserabilem, de usuris, & cap. in Archiepiscopatu, de raptorib. & in multis alijs casibus, & exemplis a nobis supra relatis, & a Sylvestr. verbo, Iudaeus, q 4. & 5.