Egoque, [sect. 48] ut haec interpretatio manifestior reddatur, cum eod. Divo Thom. Ambros. Ansel. Dionysio, & alijs animadverto, D. Paulum aliam scripsisse Epistolam, quam Corinthijs prius miserat, quae modo non extat in Canone, in qua (ut apparet) illos admonerat, ut a se quemdam peccatorem separarent. Quod cum Corinthij facere distulissent, ex prava intelligentia cuiusdam verbi in eadem Epistola contenti, Apostolus hanc iterum ad eosdem scripsit, in cuius capite quinto, primo eos graviter increpat, quod incestum hominem in suo coetu tolerarent, asseritque, tradendum esse Satanae in interitum carnis, id est, excommunicandum esse maiori excommunicatione: secundo, alios quoque palam criminosos fratres Christianos vitari praecipit, ita ut cum eis nec cibum sumere liceat, quasi dicat, huiusmodi peccatores Christianos excommunicandos esse. Et non loquor (inquit Paulus) de peccatoribus Gentilibus, fornicarijs, avaris, ebrijs, &c. Sed de Christianis, quia de his, qui foris sunt, idest, extra Ecclesiam, quid mihi iudicare? idest, non habeo potestatem, illos excommunicandi, etiam minori excommunicatione. Vel iuxta sensum Abulens. sup. Matthae. cap. 19. quaest. 63. quem etiam supra relati auctores admittunt, quaenam utilitas mihi est, illos excommanicare, qui ad meam curam, & solicitudinem non pertinent? Nam neque illi obedient, neque excommunicationis sententia in alios ferenda est, quam fideles, ut sic Paulus, non tam Ecclesiae potestatem, quam utilitatem, & opportunitatem in puniendis infidelibus neget, & ut Claud. Guilland. & Titelman. ibidem advertunt, quasi supervacaneum censeat, illis Christi leges imponere, qui nolunt eum recognoscere, & Divino iudicio secundum opera eorum iudicandi servantur, vel eo ipso quo non credunt, iam iudicati sunt, ut dicitur Ioan. 3. & optime considerat Abulens. ubi sup.