Et hoc etiam est, [sect. 50] quod D. August. tradere voluit in sermon. 6. de puero Centurion. in argumento relato; debat enim intelligi, quod Ecclesia non habet hanc potestatem, non quidem iuris, sed facti tantum, vel exercitij: vel quod non expedit eam nisi in Christianos regulariter exercere, & eapropter utitur illis verbis: Vbi non est nobis data potestas, non facimus, ubi data est, non permittimus, quae sic exponit Corduba supra, pag. 504. vers. Sed certe, quamvis aliter accipiat Domin. Soto in 4. distinct. 5. q. 1. articul. 10.