Ad tertium argumentum respondeo, quod ubicunque infideles talia, & tam nefaria crimina contra naturalem legem, & rationem committunt, qualia hos Indos commisisse probavimus, aut alia, quae etiam si leviora sint, eisdem adhuc principijs iuris naturalis repugnent, affirmare possumus, Ecclesiam, & Christianos Principes pro illis extirpandis suam auctoritatem interponere posse, & si ab eis, sufficienter moniti, non desistant, bello & armis eorum proterviam, & incorrigibilitatem punire, ut probant iura, auctores, & rationes, quas supra pro hac opinione perpendimus. Neque obstare, [sect. 51] quod Ecclesia raro, aut nunquam hoc iure usa reperiatur, quia id non tam ex defectu iurisdictionis, quam potentiae, voluntatis, aut opportunitatis processit, vel ne maiora, & graviora damna, & scandala sequerentur, ut sup. infinuavimus, & in terminis nostrae quaestionis advertit Malferit. dict. cons. 769. num. 79. Marta dict. cap. 24. num. 42. 44. & 58. & Corduba d. dub. 5. pag. 503. & 504. de quo articulo latius in cap. sequenti tractabimus.