Et ad illud, quod in eod. argumento addidimus, adnotantes, aliquando dari invencibilem ignorantiam in praeceptis naturalibus, respondetur, id non procedere in his, quae prioris classis dicuntur, qualia haec sunt, quae Indi communiter infringebant, ut diximus sup. hoc cap. num. 32. Praesertim [sect. 52] cum praesupponamus, eos, antequam hac de causa bello infestentur, sufficienter, & pacifice prius de suis erroribus admonendos esse. De cuius monitionis requisitis plura docte congessit Victoria in d. relect. 1. de Indis insulanis ex num. 34. Corduba dict. q. 57. dub. 6. & nos latius infra hoc. lib. cap. seq. trademus.