Deniqve non obstat quartum, & ultimum argumentum, & ex eo deductum, quod non possunt infideles ob praedicta peccata puniri, cum id repugnet Evangelicae praedicationis effectui, quae anteacta delicta potius purgat, & delet, quam vindicat, & magis per paces, & mansuetudinem, quam per bella, caedes, & supplicia operatur. Respondetur namque, [sect. 53] falsum esse, supponere, quod infideles ob peccata antiqua puniantur, cum potius illa illis Divino, & humano iudicio remittenda, & condonanda esse dicamus, si Christianorum fidei, & monitionibus acquiescant, veteresque, spurcos, crudeles, & sceleratos vivendi mores, ac ritus deponant. Caeterum si adhuc in eis proterve persistere malint, neque spes sit, quod alia via se ad meliorem frugem convertent: tunc, ne damnum impunitum manens, in posterum protrahatur, ad ultionem, & punitionem etiam bello illato procedi posse proponimus: [sect. 54] Malum enim (ut ait Cassiod. lib. 3. variar.) cum perseverat, augetur, & remediabile bonum est in peccatum, accelerata correctio.