Quod [sect. 56] valde consonum est fini, & intentioni, quae generaliter haberi solet in cuiuslibet delinquentis punitione. Teste enim Seneca lib. 1. de Ira circa fin. Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, & lib. 1. de Clementia cap. 21: In iniurijs vindicandis haec tria lex sequuta est, quae Principes quoque sequi debent, aut ut eum, quem puniunt, emendent, aut ut poena eius caeteros meliores reddat, aut sublatis malis securiores caeteri vivant. Et secundum Quintilia. declama. 274: [sect. 57] Omnis poena non tam ad delictum pertinet, quam ad exemplum. Quam sententiam optime etiam exprimit Pontifex in extravag. de poen. dum ait, compescendam esse malorum audaciam, ut saltem poenae formidine retrahantur a noxijs, sicque boni sectando virtutem meliores effecti, non cogantur cum illis perire.