Quod † valdè conſonum eſt fini, & intentioni, quæ generaliter haberi ſolet in cuiuſlibet delinquentis punitione. Teſte enim Senecâ lib. 1. de Ira circa fin. Nemo prudens punit, quia peccatum eſt, ſed ne peccetur, & lib. 1. de Clemẽtia cap. 21: In iniurijs vindicandis hæc tria lex ſequuta eſt, quæ Principes quoque ſequi debent, aut ut eum, quem puniunt, emendent, aut ut pœna eius cæteros meliores reddat, aut ſublatis malis ſecuriores cæteri vivant. Et ſecundùm Quintilia. declama. 274: † Omnis pœna non tam ad delictum pertinet, quàm ad exemplum. Quam ſententiam optimè etiam exprimit Põtifex in extravag. de pœn. dum ait, compeſcendam eſſe malorũ audaciam, ut ſaltem pœnæ formidine retrahantur à noxijs, ſicq́ue boni ſectando virtutem meliores effecti, non cogantur cum illis perire.