Si vero [sect. 4] non solum idololatria in infidelibus reperiatur, sed saeva quoque & effraenata tyrannis, humanae carnis ingluvies, & cruenta, & execranda innocentium sacrificia, qualia ea esse supra probavimus, quae nostri Indi, ut plurimum, frequentabant: tunc veriorem & probabiliorem eorum sententiam existimo, qui, ob has iniurias, & oppressiones tollendas, bellum adversus omnes infideles permittunt, quamvis nobis subiecti non sint, & procul positi auxilium nostrum non exigant, & sua sorte contenti vivere dicantur. Hoc enim urgentisime evincunt rationes, & testimonia quae in eiusdem sententiae comprobationem adduximus.