Neque omnino reijcere audent, qui contrariam sequuntur, ut patet [sect. 5] ex Victoria in relect. 2. de Indis, num. 15. Greg. Lop. in d.l. 2. tit. 22. par. 2. gloss. mag. col. antepenult. & col. ult. vers. septima conclusio, elegantissimo Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Indor. salut. cap. 63. & Covarrub. in regul. peccatum, 2. part. ยง. 10. num. 5. vers. Vnde ad subveniendum, ubi, licet acerrime defendisset, infidelibus, qui nobis nihil nocuerunt, bellum iuste moveri non posse; concludit tamen, quod si isti infideles in subditos tyrannice agerent, & innocentium sanguinem idolis funderent, iuste bello lacessiri poterunt, non solum auctoritate Divina, sed etiam humana, & publica: quia [sect. 6] sanguis, inquit, innocentium, qui iniquissime occidebantur, clamare eo casu videtur, a proximis auxilium petens.