Neque omnino reijcere audent, qui contrariam ſequuntur, ut patet † ex Victoria in relect. 2. de Indis, num. 15. Greg. Lop. in d.l. 2. tit. 22. par. 2. gloſſ. mag. col. antepenult. & col. ult. verſ. septima concluſio, elegantiſsimo Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Indor. ſalut. cap. 63. & Covarrub. in regul. peccatũ, 2. part. §. 10. num. 5. verſ. Vnde ad ſubveniendum, ubi, licèt acerrimè defendiſſet, infidelibus, qui nobis nihil nocuerunt, bellum iuſtè moveri non poſſe; concludit tamen, quòd ſi iſti infideles in ſubditos tyrannicè agerent, & innocentium ſanguinem idolis funderent, iuſtè bello laceſsiri poterunt, nõ ſolùm auctoritate Divinâ, ſed etiã humanâ, & publicâ: quia † ſanguis, inquit, innocentium, qui iniquiſsimè occidebantur, clamare eo caſu videtur, à proximis auxilium petens.