His † proximè accedit Iuſt. Lipſius in Polit. lib. 5. cap. 4. ubi inquit: Iam & invaſio quædam legitima videtur, etiam ſine iniuria, ut in barbaros, & moribus aut religione prorſus à nobis abhorrentes: maximè ſi potentes ij, & aliena ipſi invaſerũt, aut invadunt. Cauſa enim hic eſt coërtio, & in malo repreſſio. Eiſdem aſſentitur Ioan. Azor. lib. 8. inſt. Moral. cap. 24. verſ. Decimò quæritur, col. 1278. quem ſequitur, & tranſcribit Fr. Thom. à Ieſu de proc. omn. gent. ſalu. lib. 4. dub. 4. pag. 208. cõcludens, adeò licitum eſſe bellum, ob vitandas has hominum immolationes, aut mactationes, ut eorum carnibus veſcantur more ferarum, ut procedat etiamſi ſontes homines, alioqui capitis pœnâ dãnati, Dijs immolari apud infideles ſoleãt, aut mactari, ut eorum carnes edãtur. Sontes † enim (inquit) iure quidẽ capite puniuntur, nefariè tamẽ, & impie dijs immolãtur, aut ob humanarũ carniũ eſum necãtur. Quod ultimum eo notabilius videtur, quoniam Mag. Bañez ubi ſup. & Suar. ſtatatim citandus, contrarium expreſsè affirmant, docentes, non poſſe compelli infideles, ne eos immolent, qui aliàs à Republica iuſtè erant ad mortem damnati: quia tali in caſu magis idololatrę, quã homicidæ eſſe cẽſentur, & non contra iuſtitiã, ſed tantùm contra Religionem peccãt, & ita ceſſat defenſio innocentum.