Et utramque etiam interpretationem accipere poterit [sect. 87] illud Zachariae cap. 14. In die illa erit, quod super fraenum equi est Sanctum Domino, idest, ut D. Hierony. & Cyrillus exponunt, tunc summa pax erit (scilicet nascentis Christi, vel legis gratiae temporibus) nec indigebunt equis, qui ad pugnam apti sunt, Proverb. 12. ac propterea omnia eorum ornamenta Domino consecrabuntur. Quamvis D. Ambros. in Oratione de obitu Theodos. Imperatoris, Theodor. lib. 1. historiae Ecclesias. cap. 18. Sozomen. lib. 2. cap. 1. Nicephor. lib. 8. cap. 29. & idem D. Cyrillus in eundem locum Zachariae supra dicta eius verba interpretentur [sect. 88] de fraeno Constantini Magni, in quo unus ex clavis Crucis Christi ab eo positus, fuit, ut per sacrarum rerum venerationem victoriam in praelijs obtineret, atque eiusdem clavi praesidio, pericula belli evitaret; licet haec expositio ridicula D. Hieronymo videatur.