Neque hoc excusat, [sect. 14] quod Christiani Principes, ut in argument subiecimus, esse debeant Divinae legis custodes, & vindices: nam, ut recte advertit Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. col. 407. vers. Ad secundum, id sic intelligendum est, ut debeant recta ratione, modoque consentaneo illius observationem tueri, ac promovere. Non est autem in proposito recta ratio ea, quae est per vim, cum potius hoc alienum sit ab ipsa lege Divina, & modo quo Christus Evengelium suum praedicari voluit; qui, ubi sibi visum fuerit oportere; illorum conversionem disponet. Cum [sect. 15] nulla natio sit, ex qua non sint aliqui praedestinati, Apocal. 7. Et secundum doctrinam D. Augustini epistol. 80. [sect. 16] in omnibus gentibus, ubi nondum est Ecclesia, oportet, ut aliquando sit, licét non oporteat, vel necessarium sit, ut omnes, qui ibi fuerint, credant: quia omnes gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides. Quod, Augustino non citato, cum Lyrano, & Hadriano Fino recte advertit P. Ribera in Michaeam cap. 4. num. 23. docens, non omnes omnium gentium homines venturos esse ad Christum, & ad Ecclesiam; venturos tamen esse multos ex singulis nationibus, & optime probat, & prosequitur Pat. Fran. Suarez in 3. par. D. Tho. tom 4. 59. art. 6. disput. 56. sect. 1. pag. 661.