Neque hoc excuſat, † quòd Chriſtiani Principes, ut in argument ſubiecimus, eſſe debeant Divinæ legis cuſtodes, & vindices: nam, ut rectè advertit Gregor. de Valencia 3. tom. diſput. 1. quæſt. 10. punct. 6. col. 407. verſ. Ad ſecundum, id ſic intelligendum eſt, ut debeant recta ratione, modoq́ue conſentaneo illius obſervationem tueri, ac promovêre. Non eſt autem in propoſito recta ratio ea, quæ eſt per vim, cùm potiùs hoc alienum ſit ab ipſa lege Divina, & modo quo Chriſtus Evengelium ſuum prædicari voluit; qui, ubi ſibi viſum fuerit oportere; illorum converſionem diſponet. Cùm † nulla natio ſit, ex qua non ſint aliqui prædeſtinati, Apocal. 7. Et ſecundùm doctrinam D. Auguſtini epiſtol. 80. † in omnibus gentibus, ubi nondum eſt Eccleſia, oportet, ut aliquando ſit, licét non oporteat, vel neceſſarium ſit, ut omnes, qui ibi fuerint, credant: quia omnes gentes promiſſæ ſunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium eſt fides. Quod, Auguſtino non citato, cum Lyrano, & Hadriano Fino rectè advertit P. Ribera in Michęam cap. 4. num. 23. docens, non omnes omnium gentium homines venturos eſſe ad Chriſtum, & ad Eccleſiã; venturos tamẽ eſſe multos ex ſingulis nationibus, & optimè probat, & proſequitur Pat. Fran. Suarez in 3. par. D. Tho. tom 4. 59. art. 6. diſput. 56. ſect. 1. pag. 661.