Secvndo Vero [sect. 17] argumento refponderi potest cum Episcopo Chiapens. in replic. 5. & 12. ad object. Sepulvedae, & Dom. Soto in 4. distinct. 5. quest. Unic. art. 10. pag. 270. vers. Alij vero. Quod, etsi Reges nostri non solum ex communi charitatis praecepto, verum & ex praecisa obligatione, sibi per Bullam Alexan. VI. iniuncta, conversionem Indorum curare debuerint, & sic etiam ad eos pertinere videatur cura de medijs, ad eandem conversionem tendentibus, cum ordinaria non sufficiant, propter difficultates, feritatem, & barbariem Indorum, & alia impedimenta, quae in eodem argument, & supra cap. proximo ex num. 2. consideravimus. Hoc tamen [sect. 18] intelligi debet, quatenus ea, quae sunt ad finem, eidem fini proportionantur, & ad eius consecutionem permissa, utilia, & conducibilia censentur, argumento l. legata inutiliter, D. de adimend. legat. Et eorum, quae tradit Covarru. lib. 1. variar. cap. 1. vers. Medium autem. Secus vero contingit, quando talia media prohibita sunt, & finem, ad quem diriguntur, potius impediunt, retardant, aut destruunt; qualia ea omnia esse dicunt, quae violentiam aliquam & bellorum, atque armorum terrorem includunt, & ab antiquo Apostolorum instituto discedunt, ex rationibus, & auctoritatibus toto cap. 17. perpensis. Tunc enim melius esse inquiunt, a praedicatione, & conversione desistere, quam lege Dei perfracta, eiusdem legis observationem prohibitis, & repugnantibus medijs, inducere velle.