Secvndo Verò † argumento refponderi poteſt cum Epiſcopo Chiapenſ. in replic. 5. & 12. ad object. Sepulvedæ, & Dom. Soto in 4. diſtinct. 5. queſt. Unic. art. 10. pag. 270. verſ. Alij verò. Quod, etſi Reges noſtri non ſolùm ex communi charitatis præcepto, verùm & ex pręciſa obligatione, ſibi per Bullam Alexan. VI. iniuncta, converſionem Indorum curare debuerint, & ſic etiam ad eos pertinêre videatur cura de medijs, ad eandem converſionem tendentibus, cùm ordinaria non ſufficiant, propter difficultates, feritatem, & barbariem Indorum, & alia impedimenta, quæ in eodem argument, & ſuprà cap. proximo ex num. 2. conſideravimus. Hoc tamen † intelligi debet, quatenus ea, quæ ſunt ad finem, eidem fini proportionantur, & ad eius conſecutionem permiſſa, utilia, & conducibilia cenſentur, argumento l. legata inutiliter, D. de adimend. legat. Et eorum, quæ tradit Covarru. lib. 1. variar. cap. 1. verſ. Medium autem. Secus verò contingit, quando talia media prohibita ſunt, & finem, ad quem diriguntur, potius impediunt, retardant, aut deſtruunt; qualia ea omnia eſſe dicunt, quæ violentiam aliquã & bellorum, atque armorum terrorẽ includunt, & ab antiquo Apoſtolorum inſtituto diſcedunt, ex rationibus, & auctoritatibus toto cap. 17. perpenſis. Tũc enim melius eſſe inquiunt, à prædicatione, & converſione deſiſtere, quàm lege Dei perfractâ, eiuſdem legis obſervationem prohibitis, & repugnantibus medijs, inducere velle.