Praeterquam [sect. 20] quod absurdum esse putant, existimare, ob difficultates & impedimenta supra relata, Evangelij cursum, more, & exemplo Apostolorum servato, hodiernis, ut antiquis temporibus, etiam inter feras, & barbaras nationes, ingentem progressum non habiturum, si idonei ministri eligantur, qui Dei causam magis quam suam agere curent, & patientia, labore, ac vitae puritate susceptum ministerium, prout rei gravitas, ac dignitas postulat, exequantur. Nam [sect. 21] ipsi Apostoli, olim ad alias gentes non minus barbaras promulgandi Evangelij causa, humanis prorsus suppetijs destituti, destinati sunt, ut late memorant Auctores, quos citavimus supra lib. 1. cap. 14. num. 81. & Thom. a Iesu statim allegandus.