In qua sententia exornanda, & comprobanda plura eleganter expendunt Ioseph. Acosta dict. lib. 1. & 2. de procur. Ind. salu. per totam, Corduba dict. lib. 1. quaestionar. quaest. 57. dub. 6. colum. 507. & Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salu. lib. 41. part. cap. 1. ex pag. 123. dicentes, [sect. 23] nullo modo spiritualem Indorum salutem desperandam esse, aut ab eius cura a viris Apostolicis desistendum, cum Indos iam Deus ad Evangelium vocare videatur, sperandumque sit, quod paulatim, & successive convertentur; tum ex eorum docilitate, tum etiam [sect. 24] ex auxilio Divino Praedicatoribus Fidei promisso Isaiae 55: Quomodo descendit imber, & nix de coelo, & inebriat terram, & germinare eam facit; sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, paulatim producet fructum suum. Et Psalm. 67: Dominus dabit voci suae vocem virtutis: Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa.