Neque obstare, quod Christus, Apostolique omnes miraculis Orbe flexerint, vel subiugarint, aetasque nostra eiusmodi viros non sit adepta, [sect. 26] quia non est prudentiae genus, quod coelesti virtute vacuum est, humanis consilijs explere: [sect. 27] & quia maior verarum virtutum, quam miraculorum gloria in Orbis conversione resplenduit. Etenim, ut praeclare docet D. Chrysost. homil. 46. super Matth. [sect. 28] Non ita signis adducuntur Gentiles ad Fidem, ut bona vita & exemplo Praedicatorum: qui enim miracula faciunt sine vita studiosa, saepe deceptores ab eis aestimantur. Et homil. 6. in. 1. epist. ad Corinth. de eadem re agens, inquit: Quod etsi in praesentia signa viderentur, quis tamen persuaderet? quis externorum aures nobis accommodaret, cum tantopere increbrescat malitia? Etenim probata Christianorum vita, Maiorem apud multos auctoritatem sibi vindicabit, quam signa: siquidem haec apud impudentes, & malos homines malam concitant opinionem. Vita autem pura etiam ipsum diaboli os maiorem in modum obstruere poterit.