Neque obſtare, quod Chriſtus, Apoſtoliq́ue omnes miraculis Orbè flexerint, vel ſubiugarint, ætaſque noſtra eiuſmodi viros non ſit adepta, † quia non eſt prudentiæ genus, quod cœleſti virtute vacuum eſt, humanis conſilijs explêre: † & quia maior verarum virtutum, quàm miraculorum gloria in Orbis converſione reſplenduit. Etenim, ut præclarè docet D. Chryſoſt. homil. 46. ſuper Matth. † Non ita ſignis adducuntur Gentiles ad Fidem, ut bona vita & exemplo Prædicatorum: qui enim miracula faciunt ſine vita ſtudioſa, ſæpè deceptores ab eis æſtimantur. Et homil. 6. in. 1. epiſt. ad Corinth. de eâdem re agens, inquit: Quod etſi in præſentia ſigna viderentur, quis tamen perſuaderet? quis externorum aures nobis accommodaret, cùm tantopere increbreſcat malitia? Etenim probata Chriſtianorum vita, Maiorem apud multos auctoritatem ſibi vindicabit, quàm ſigna: ſiquidem hæc apud impudentes, & malos homines malam concitant opinionem. Vita autem pura etiam ipſum diaboli os maiorem in modũ obſtruere poterit.